855
356 DE ANIMAE NOSTRAE
pter injustitiam transferantur regna de
gente in gentem. Atqui ad ostenden¬
dum, eundem esse Deum Christianorum,
qui fuit olim Ebraeorum: nam retrò ad
Chronica scripta non est recurrendum:
apud quos, nec Biblia ipsa, sunt alicujus
fidei. Collisum est Atheorum argumen¬
tum. Cum eorum intellectus admittat,
quod non per sensus exterius sit introdu¬
ctum. Tota illorum fides est ex scientia,
scientia verò fundatur in praesenti sensi¬
bili, praeterita observatione, & abnegatio¬
ne historiarum, atque successione aeta¬
tum. Alioqui namque non minor debe¬
ret esse Sacrorum, quàm profanorum
Scriptorum authoritas. Imò Atheo¬
rum omnis scientia descendit ad oculos,
ad visum, numeros, lineas, figuras, tonos,
pondera, motus, odores, tactus, attactus,
& gustus. Id est, totum pendet ex initio
brutali, suntque inepti ad intelligendum,
quae superant sensum. Id est enim, cur se
excludant è mundo intelligibili, & calci¬
trant contra lapidem Angularem. At sal¬
tem fatentur se videre & scire, quae nesci¬
unt. (8) Quod contingit in Theoricis plane¬
carum. Ast utinam demetiantur Athei¬
mundi ambitum, Saturni inquam realem
distantiam à nobis. Fatebuntur namque
eo ipso, etiam nolentes, tot millenorum
milliarium distantiam, quod ipse illorum
intellectus contradicet visis dimensioni¬
bus. Vel necessariò se inclinabunt ad fa¬
tendum triplicatum Saturni circuitum,
respectu suae diametri, non potuisse ex se,
aut sua sponte surrexisse: quin potius ali¬
quem esse horum Authorem infinitae po¬
testatis, sapientiae, magnitudinis, adeoque
etiam durationis, etc. Sin verò putet A¬
theus, tam incomprehensibilis magnitu¬
diuis orbes, tamque regularem vicissitu¬
dinum constantiam, sua sponte, ab aeterno
sic fuisse: saltem illius aeternitatis infini¬
tae perpetuitas, legem quandam, ordinem,
atque ordinatam gubernationem sequi de¬
bet, quae aliquod ens praesidens, sempiter¬
num duratione, magnum, atque potens re¬
quirebat. Miserrimi ergo sunt, qui per ab¬
negationem universorum, excludunt fi¬
dem, & fidei merita. Etenim considere¬
mus orbem terrae vestitum aquis: vel lo¬
cum illum, absque terra & aqua, ut nem¬
pe omnia suopte impetu cadunt centrum
versus. Adeò ut si duo homines ibidem
essent, ab Oriente scilicet & Occidente, hi¬
pedibus sese contingerent, & capitibus
sursum adspicerent, pro ut hodiè nos &
Antipodes. Hoc inquam credit Atheus,
quanquam non ipsi suggesserit sensus.
Corpora enim gravia docent quidem
propensionem suam decidendi deorsum:
At coelum undique sursum esse, respectu
unius centri, hancque centri esse proprie¬
tatem, cui non est similis altera, nec tamen
illam Atheus vidit: ast nihilominus cre¬
dit: imò quidcunque unquam fabricet.
contrarium semper invenit, & absque illa
centri proprietate credit inquàm unicam
ejusmodi naturalem proprietatem in uni¬
verso centro: sed non intuetur uspiam au¬
thricem ejus causam, aut illi similem in
minimo, eamque mavult per infidelitatem
à se excludere. Ast saltem si Deus non sit,
nec ubique praesens, & omnia dans omni¬
bus, perindè esset, si cuncta confunderen¬
tur, sursum deorsum caderent, gravia de¬
orsum, vel sursum ruerent; perirent plan¬
tae & belluae, vel non. Ergo constantia or¬
dinis & perseverantia specierum, requi¬
runt de necessitate aliquod ens primiti¬
vum fontale, undè incepere, sunt, filoque
continuato propagant, quodque cuncta
suo nutu gubernat, datque continuitatis
constantiam, ac successionem, ne cuncta
corruant, & confusè commisceantur. U¬
niversalem nimirum curam gerit, custo¬
ditque res in suo esse. Consideret deni¬
que Atheus, fluxum & refluxum aquae.
Quod nulla scilicet aqua adscendat spon¬
te: attamen aqua maris, tam in fluxu,
quàm refluxu maris adscendat semper.
Credit hoc quia videt; sed ejus causam
non credit, quia non videt: nec ejus scien¬
tia intravit per sensum, Quippè quae sen¬
sibus