855
ET TUSSIS. 369
festinantque eruptionem illius seminis:
quod in alio hybernis & paludosis condi¬
tionibus facilius erumpit, aliàs dudum si¬
lens, utpote requirens sedem febrilem,
quae impactum venenum festinat, matu¬
tatque ad suae eruptionis periodum. (33) Qua¬
re propriè loquendo, ipsum semen est
ASTHMA, & caducus pulmonis, licet sileat
dudum. Dum autem ad maturitatem pro¬
vectum est: iam est pomum illius arboris,
radicis, fructus, accessus & productum la¬
tentis Asthmatis. (34) Et quia in actum surgit
vi regiminis vitalis, atque per modum in¬
fluentiarum, hinc subito, non secus ac col¬
lo iniectus laqueus, invadit. Asthmaticum
namque aestimo, tam extra paroxysmum,
quàm intra: eò quod ipsi insit verum Asth¬
ma: Prout pyrus tam pyrus est hyeme,
quam in autumno, dum pyra habet. (35) Reor
interim satisfactum unicuique, quod sal¬
tem praefata Asthmata, suam non debeant
originem defluae pituitae in pulmonem,
aut putatitio Catarrho, cum repentè inva¬
dant, & solvantur absque manifesta ex¬
screatione, quae pulmonem sic potuisset
exercuisse. Imò si quid fortè sub finem
exscreetur, atque tantillum. Id non prio¬
ris, aut causae occasionalis rationem subire
debet: sed potius producti vicem habet;
ex magna scilicet coarctatione, & intem¬
pestiva iniuria pulmoni illata. (36) Quapro¬
pter crudelis sim, si capiti catarrhoso, vel
stomacho evaporanti remedium proposu¬
ero. Discet hinc ergò, quisquis vir corda¬
tus & christianus esse volet, frustraneas in
Asthmate (praesertim sicco) expectora¬
tionum sollicitationes, per illinctus, loch,
syrupos, per Phlebotomiam, ac solutiva,
per Chinae, (37) Zarzae aut sassafras potus
(quos falso exsiccantes nominant) perque
diaetae parsimoniam, sudores, balnea, cau¬
teria, ut scilicet antecedentem, aut con¬
junctam Asthmatis causam, è stomacho
sublatam, vel alioquin è capite depluentem
materialiter, sistant, revellant, evacuent,
consumant, vel avertant. Frustraque ideò
indistincta remedia quaelibet, tussibus hac¬
tenus pari indiscretione tributa, atque
fortunae evanidis eventibus explorata, va¬
nas demum in tanto malo, florum sulfuris
mendicationes, utut variè sublimatorum:
hincque extracti lactis, & tincturarum su¬
cata remedia, licet caeteris haec audentius,
& speciosius promittant, spemque injici¬
ant, tanto apparatu verisimiliorem. In¬
tellexi itidem, vini, cum tussilaginibus, &
pneumonicis remediis, vanas confermen¬
tationes, & pollicitationes. (38) Cognitaque
mihi causa, tum demum, Paragraphum
Paracelsi de Asthmate, in Authoris ia¬
ctantiam stabilitum, perspexi, cum suis
medelis, è tartaro, sulfure, melisso, etc.
Sed his insulsiora inveni, errhina, vete¬
rum apophlegmatismos, crocufas, & id
genus alia. Immania saltem, solutiva,
& Phlebotomiae. Quia virium deiectio¬
nes. (39) Fateor quidem ejusmodi technis,
accessus leniri subindè, vel protelari, &
dilatari, idque me olim sefellisse. At post,
mearum stoliditatum me serio poeni¬
tuit, Agnosco me larvas, & pallia, tum
morbis obtendisse, sanasse neminem,
delusisse verò quotquot se meae igno¬
rantiae confisi sunt. Postquam ergo ab
ignorantiae vulgaris procellis, ut inuti¬
lis spuma ad litus eiectus starem, sumi
impense demiratus, quod Scholae, tan¬
torumque ingeniorum acumina, falsis
priorum persuasionibus, nondum vale¬
dicere potuissent. (40) Cum Asthma nullo
unquam remedio circumcidatur, nisi re¬
medio arcani, quod per totum pene¬
tret omnes corporis semitas, ut nil re¬
linquat intentatum: adeoque unico medio
caducum cum Asthmate everrat, & quic¬
quid immediatè in corporis latebris alicu¬
bi sedem fixit. Podagram, & similes mor¬
bos excipio, immediatè in vitae spiritu
diversoria nactos. Cumque interim meam
vilitatem, coram tam magnis ab olim
ingeniis, serio stupefactus perpenderem,
non potui non, quin statim procidens
in faciem, laudarem, in oratione silen¬
tii, Patrem luminum, quod parvulis de¬
disset
Aaa 2