855
370 ASTHMA
disset scientiam, quam Sapientibus hujus
mundi occultarat. Cum non sit volentis,
currentis & laborantis: sed solius mise¬
rentis Dei. Cui in aeternum sit omnis
honos & gloria.
(41) Quod autem odores suaves, tristitiam,
item dulcedines, Asthma facerent; nolim
intelligi, quasi ex illis causis per se Asth¬
ma fieret. Cum in aliis mulieribus, eadem
sint grata, & innoxia: in aliis verò, loco
Asthmatis, hemicraneam, palpitationes, &
syncopes pariant. Nam singula ejusmodi
proveniunt ex singulari amentiae uterinae
furore. (42) Presbyter quidam dives, & bonae
vitae, annos juveniles nunquam Venere
aut Baccho triverat, anno 38 repentè rau¬
cescit, sensim tonum & vocem amittit:
verbaque tantum formata per anhelitum.
expressit. A raucedine, totus anhelosus,
post annum moritur. Dissecto pulmone,
invenitur sinistri lateris lobus posterior,
durus, & è pumice lapidescens: intusque,
quasi grumus per pulmonem occaluis¬
set. (43) Obi autem aspera arteria, in qua¬
tuor lobos dispergitur, grumi caseosi
erant, inter cartilaginem, & pumicem me¬
dii: pluresque ejusmodi lapilli, sparsim
per pulmonis regionem, visi. Perpetuum
hic bonus vir Asthma, non autem recur¬
rens tolerabat. Sputa tamen non excede¬
bant. Ultimae enim digestionis alimen¬
tum, à fermento alieno coagulatur, undè
Asthma rarum; inter humidum & sic¬
cum, ambigens. (44) Fossores, fusores metal¬
lici, Separatores, Monetarii, Chymistae,
itemque Artifices, Chrysulcae, Cerussae,
Minii, viridis aeris, Cinabrii, Deaurato¬
res, &c. mox omnes Asthmate corripiun¬
tur, quia inspiratum Gas, cum aëre, cana¬
les laryngis vitiat in sexta digestione. Un¬
dè fit, quod loco assimulationis nutri¬
menti, totum degeneret in excrementum,
iuxta conditionem. fermenti transmutan¬
tis. Quo detento, atque subsistente, clau¬
duntur praefati canales. At quia ipsa
digestio sexta labem contraxit in sui
potestatibus vitalibus, ab endemici im¬
pressione, vel ejusdem adhaesione reali,
Ideò quotidiè, imò & in horas, novum
eiusmodi excrementum subnascitur, in
mortem usque. Quae prae foribus adest,
ubi excremento nato non sufficit vis ex¬
pulsiva, explodendi per tussim. Ideóque
tum Asthmate praefocantur. Nam &
quorundam mineralium Gas, ex proprie¬
tate statim suffocat, non secus atque cry¬
pta sicula canem. Fumus namque Mercu¬
rii (qui utut larvatus, semper est tamen
Mercurius) laryngem statim praecludit
& constringit. Etenim, quia veneno hor¬
ridus, statim sese fauces contrahunt, ab
hostis praesentia. (45) Saltem omne Gas no¬
cuum, suo inspiratu, Pulmonis digestio¬
nem vitiat: sordesque istae, testes illatae
iniuriae, statim tragoediam ad Epilogum
traducunt, si tenacius adhaeserint, quia
nova sordium soboles continuò subnasci¬
tur. Hausto igitur veneno Endemici Gas,
succumbens Pulmo, mox Asthma parit.
Sic quoque insigne frigus, quatenus viri¬
bus pulmonis superius humidum Asthma
parit, quia digestionem ibidem perdit.
(46) Asthmaticus alius repentè suffocatus,
licet sputa rectè ejiceret. Quaesita est cau¬
sa per Anatomen. In pulmone non re¬
periebantur excrementa, nisi paucissima:
sed lobus dexter ponè, pleurae adnatus
erat. Medentes nodum rei reperisse con¬
tenti. Ecce, inquiunt, necis repentinae
causa. Non enim pulmo se movere po¬
tuit, ideò & suffocatus periit. (47) Obrisi ad¬
huc adolescens, non credens, quod pul¬
mo, (quem necessariò, & continuò mo¬
veri, tum adhuc credebam) una fortè ho¬
rula, tam firmiter pleurae adnatus fuisset
retrò: (potissimum sedenti) ipsa verò
hernia, intrò compulsa, strictimque com¬
pressa, tam invito concresceret suo con¬
socio labro, etiam sub quiete lecti. Inte¬
rim continui haec divulsi accretio, esset
ab indicatione naturae: non item pleurae
ad pulmonem, utrumque quorum distin¬
guebat sua membrana, & scopus naturae.
Dispexi has Scholarum temeritates, dein¬
ceps