855
ET TUSSIS. 371
ceps magis, postquàm milites repentè
caesos illius ergo dissecuissem. Vidissem
nempe pulmonem retro costis adnatum,
benevalentibus, quosque nulla antè pres¬
serat difficultas spirandi. Caeteros inter,
velocissimus quidam Hybernus, à pedibus
Marchionis de Winchestrae, pugione ene¬
ctus, dissectusque, utrumque pulmonis lo¬
bum costis adnatum ostendit. Sin vitium
formativae, aut monstrum incusaveris.
Saltem avibus consonum, fateberis. Ana¬
tomici enim, dum fictos humores nus¬
quam offendunt, tamen per novaculam,
omnem mortis causam substernere pro¬
mittunt; Primo mirantur, tum etiam se¬
riò indignantur mortem absque venia il¬
lorum adventasse. Etenim quasi in cul¬
tro, spem & remedium haberent, gaudent
in cadavere partem reperisse, cui necem
attribuant. (48) Tuncque clamant: Ecce no¬
bile viscus iam dudum putrendo defecit.
Nec est in Medico, semper relevetur ut
aeger. Sicque medentes errorem plerum¬
que tegunt, & heredes consolantur per
nugas. Agnati stupent, & solamen ex
necis necessitate concipiunt. Quasi vi¬
sceris putredo, multis antè mensibus prae¬
extitisset, quae in externis gangraena, pau¬
cis diebus interimit. Nidus quidem undè
mors ad venit, sensim quidem ad interi¬
tum disponitur; ab instanti autem, morti
propinquo, putrere incipit; (citiusque,
quam alioqui cadavera) putret: quia te¬
pore fovetur. (49) Conjeci, Asthmaticum il¬
lum obiisse, quia dudum anteà palpita¬
tionibus, etiam cum pulsu intermittente,
vexatus, virus, Asthmatis proprietates
tandem acquirens, poros constipaverat,
qua pulmo in thoracem spirat. Nusquam
enim actio regiminis in Duumviratu
magis elucescit, quam in Asthmate, Epi¬
lepsia, vertigine, sopore, Apoplexia, &
similibus. Ubi scilicet nulla in viscere la¬
bes occurrit, nulla demum visitur pere¬
grini detentio ejus, quod poros effar¬
ciat. Notavi enim senem, qui si in lecto
diutius meditaretur, mox difficulter spi¬
rabat, stertor aliquis cum phlegmatum
murmure obaudiebatur, cogebatur rectà
sedere, ut mitescerent cuncta. Alioquin
etsi jacens expectoraret plurima, nihi¬
lominus alia dein statim subnascebantur,
Nimirum, statim atque os stomachi ve¬
xabatur, angustia pulmonis aderat, fie¬
bantque indesinenter sordes illae à poro¬
rum clausura. Nam erecto thorace, ma¬
jor pororum est libertas, & proindè or¬
thopnoea levamen adfert: Adeoque ea
propter, multa sputi progenies substi¬
tuebatur, quamdiu pororum strictura du¬
rabat: Haec, sic sensus, discursiuam facul¬
tatem docuit. (51) Porrò quod esitatis qui¬
busdam nocuis, strictura illa oriatur: si¬
gnum nobis est, non ex pulmone, sed ali¬
undè, pendere excitatricem causam il¬
lius stricturae, & phlegmatum progeniem.
Ab ore stomachi, inquam, (quod iam no¬
men cordis possidet, quia & symptomata
paria infert) primi motus consurgunt.
Quapropter vigiliae, cum sollicita medi¬
tatione, sopitum Asthma excitant, pro¬
pter difficultates partibus in meditando
occupatis, causatas. Sic etiam vertigines
ab hesterna crapula, vel è maris conquas¬
satione superstites, vomitu tolluntur:
non enim quod ipsae sordes rotationem
in se contineant: sed quia in ore stoma¬
chi Duumviratum impediunt. Nunc de
Sexagenario dicam. Hic enim initio nun¬
quam patiebatur spirandi molestiam, nisi
in motu acclivi & celeri. Estque alias illi
respiratio aperta, libera, & pro optatu.
Quapropter proprii nominis Asthmate
caret. Pulmonem enim licet tenerum, &
frigoris impatientem, multique excre¬
menti feracem habeat, frigoribus; horum
tamen respectu, potius tussi, quam Asth¬
mati subest. Sed cur illi arcta respiratio
sub motu? An à vomica, vel concluso
apostemate? Patet autem, quod non ex
horum alterutro: eo quod extra mo¬
tum, nec dolorem in pectore sentiat, nec
coactum ducat aerem in requie. (52) Quod
in ipso notandum, est quartana, à puero in
Aaa 3