855
ET TUSSIS. 373
alioqui liberè spirans, in praefato sene.
Quid ergò ascensus pulmonem tangit,
ut copiosiores fuligines eructet? Sin au¬
tem fuligines, in cruribus, tanquam for¬
tius laborantibus, excitentur: cur saltem
à pastu, ascensus anhelosior quàm ore ie¬
iuno? Ergone ciborum fuligines intelli¬
gunt Scholae? At cur illae crura infesta¬
bunt à pastu? Quod si censeantur fuligi¬
nes fieri copiosiores in corde, vel visce¬
nibus officinis. At hoc est confundere
spiritum vitae, cum fuligine, viscus, cum
émunctorio, & nihili duxisse, rationes ca¬
pite de Blas humano allegatas. Quod, si
fuligines ergò censeantur odores & va¬
pores è cibis; atqui illos volunt rectà ad
caput ferri, adeóque parere catarrhos.
Saltem nullatenus feruntur in Cor. Ne¬
que enim opportunum est, sed novum est
inventum, cor lacessi odoribus ciborum.
Nec est membrana stomachi tam pervia,
ut alium exitum praeter gulam & Pylo¬
rum admittat, pro ructu & flatu, qui sunt
tamen longè tenuiores vaporibus. Cur
ergò per adscensum, cruribus motis, tot
fierent fuligines, quae Cor petunt? anhe¬
lationem postulant? quaeque celeriori
alias motu declivi, non oriuntur? Si enim
sortè in venis & arteriis, vel extra easdem,
formentur: nondum exin tamen constat,
cur tardior ascensus, motusque, plures in
vasis fuligines pariat, quàm celer motus
eorundem musculorum, descendendo. Si
verò extra vasa, fuligo praedicta nascatur,
praeter iam antè commemoratam absurdi¬
tatem; saltem qua via, tam repentè indè,
ad cor & Pulmonem pergent fuligines?
Cum alias non Asthmatico, celeriter cur¬
renti, si quae essent fuligines, unà cum
sudore per cutim citiùs foras exhalent,
quam retrogrado motu interna peterent?
Quapropter alia est causa, cujus ergo
thorax stringitur, cor palpitat, arescunt
fauces, licet clauso ore tantum per nares
anhelent, spumescit verò lingua circa
dentes, & genua labant: eadem nempè
causâ, distinguuntur omnes recte valen¬
tes Pulmone, & ab omni tussi atque A¬
sthmate liberi, quorum tamen unus alteri
praefertur, celeriter & longiùs currendo,
absque anhelatione. Noster ergò sexa¬
genarius difficilius acclivia scandit, &
à pastu difficillimè, & quoties anhelat,
flaccescunt genua. An ergo cibus po¬
tusque facient fuligines, quibus robur
genuum labascit? Si hoc verum. At
tum istud accidet etiam non Asthmati¬
cis, qui sumto tamen cibo robustiores
sunt. Sed dicent; repleto stomacho, va¬
cuum in thorace minuitur. (56) Recte. Sed
hoc est recessisse à fuligine, & ad loci
anxietates confugisse. Cur ergo pari¬
ter non omnes à cibo anhelant, in ascen¬
su moderato, si omnibus ex aequo Lo¬
cus thoracis minuatur sumto cibo? An
forte descendendo, vel ambulando in
plano, locus thoracis extenditur? Data
quidem est ratio minoris respirationis à
cibo, quàm ante: sed non quadrat quaestio¬
ni, cur videlicet scandendo, modesto
gressu, quis anhelet, qui celeriore quo
vis motu, per planum iter non est su¬
spiriosus? Quod autem à pastu id ma¬
igis torqueat, rectè argumentatum est,
à loci impari angustiâ: Sed pulmo non
comprimitur à stomacho moderatè re¬
pleto, ut inde anhelosus fiat. Alias
enim, cur lotio & ano solutis, flatibus
simul expeditis, Sexagenarius hic, ta¬
men aequè anhelans, atque suspiriosus
in motu acclivi? Sentit nimirum ieiu¬
nus (& à pastu fortius) in motu sur¬
sum, velut zonam in costis, pulsum
palpitantem, & interruptim inciden¬
tem. At nihilominus pro lubitu inspi¬
rat longum anhelitum sine obstaculo,
id est, pulmonem habet apertum libe¬
rumque, licet anhelosum, tuncque sunt
ille sputa frequentia & spumosa: tota
verò statione frigida, sputum multum,
cum ex screatione liquato tragacantho,
simillima: caeterum tussit rarissimè. E¬
quidem ut ex anterioribus ad nitorem
non habui, pro morborum cognitione,
con¬