374
ASTHMA
consideravi
primum,
aliquod
omnibus
Asthmaticis
sub
esse
pulmonis
vitium.
Obstruens
externum,
ibidem
concretum,
vel
internum,
quod
scilicet
asperae
arte¬
riae
externis
osculis,
quà
in
thoracem
spi¬
rant,
sit
condensatum.
Sed
neutrum
ar¬
risit
deindè,
eo
quod
repentè
quosdam
Asthma
invadat,
deseratque
absque
sputo
notabili.
Praefatus
quoque
sexagenarius,
celeriter,
liberè,
&
longum
ducit
flatum,
absque
obstaculo.
Imo
sedens,
&
qui
dem
in
fumo,
non
minùs
liberè
respirat,
ac
sanus
quilibet.
Consideravi
ergo,
an¬
fortè
musculi
crurum,
ascendendo
altius
contracti,
elevatique,
&
qui
aliàs
in
plano,
vel
declivi
ambulantes,
velut
pendent,
globosus
interim
musculi
venter,
in
ascen¬
su,
suam
arteriam
comprimens,
causam
anhelationis
propinquiorem
continerent.
Ergonè
in
hoc
motu,
musculi,
arterias,
simulque
pulsum
earundem,
per
vices
al¬
ternatim
impediunt,
ut
hinc
adscensus
sit
anhelosior?
Denique
consideravi,
an
in
adscensu
anhelitus
paulo
magis
retinea¬
tur,
quam
aliàs
in
plano,
vel
declivi
mo¬
tu?
quisque
nimirum
anhelitum
magis
comprimit,
dum
aliquid
movere
inten¬
dit
robustius.
Tertio
consideravi,
quod
in
ascensu,
anhelitus,
ad
passus
singulos
ferè
interrumpatur;
non
secus
ac
si
quis
ad
passus
singulos
diceret;
Ha,
ha,
ha:
ubi
alioquin
in
declivi
vel
plano
motu
est,
unicum
ac
continuum
Ha,
non
quiete
intersectum.
Dubitavi
quoque,
an
Pul¬
mo
Idiopathia
laboret,
motuque
accliv¬
intentum
sit
viscus,
non
ad
explodendas
fuligines,
quantum
ut
conceptum
erro¬
rem
superet.
Inspexi
quoque,
quod
fa¬
cilius
quis
per
horas
septem
ambulet,
quam
stet
quinque.
Quod
stando,
mus¬
culus
utriusque
patellae,
utrimque
tenda¬
tur
continuò,
qui
gradiendo
gaudet
al¬
terna
quiete.
At
magis
tamen
anhelat
gradiens
quàm
stans:
eò
quod
plures
musculi
eundo
alternatim
laborent:
stan¬
do
verò
etsi
tendantur,
non
tamen
moven¬
tur.
Undè
didici,
quod
alacer
plurium
musculorum
motus,
faciat
anhelare
ma¬
gis.
Denique
quanquam
singulae
harum
considerationum
aliquid
haberent
pon¬
deris,
omnes
tamen
simul
connexae,
non¬
dum
potuerunt
satisfacere
propositae
quae¬
stioni.
Nempè
cur
motus
a
cclivis
tar¬
dior
anhelet,
non
autem
declivis
cele¬
rior.
Quapropter
his
addidi,
quod
in
mo¬
tu
sursum,
utut
tardiore,
musculi
abdo¬
minis
recti
sese
tendant,
nec
sinant
ven¬
trem
sat
elevari.
Pectus
quidem
ac
costae,
anhelando,
latius
quidem
diducuntur:
sed
(ut
de
catarrhis
docui)
motus
costa¬
rum,
non
est
primarius,
ac
principalis,
pro
anhelitu:
at
tantum
auxiliaris,
dum
principalis
non
sat
est.
Ventre
itaque
non
satis
distento,
mox
anhelitus
accurtatur,
compensare
nimirum
volens
errores,
&
defectus
praecedentes.
Verumtamen
quamvis
ex
praefatis
considerationibus,
li¬
ceat
anhelandi
necessitatem
majorem
ar¬
guere.
At
saltem
nil
convincunt,
cur
in
nostro
sexagenario
sit
arcta
anhelatio:
In
sano
autem
alioqui,
nequicquam.
Cumque
Sexagenario
pulmo
obstructio¬
ne
carcat,
prout
ex
suppositis
signis
li¬
quet,
Necesse
est,
&
suam
labem
aliundè
peti,
praecipuè,
cum
sentiat
in
abdomine,
loco
stomachi,
compressiones,
sui
Asth¬
matis
causas.
Est
ergo
suum
Asthma
ex
Splene
male
affecto,
idque
ex
duum
vira
tu,
suscitaturque
motu
acclivi
causa
(alias
dormiens)
ob
considerationes
superiores,
quae
regiminis
actione,
debilem
alioqui
Pulmonem
stringit,
solo
aspectu,
non
se¬
cus
atque
de
Asthmate
sicco
est
narra¬
tum.
Quo
faciunt,
latens
Comitialis,
do¬
lor
Splenis
post
equitationem,
totius
cor¬
poris
concussio
equitando,
etc.
Porro
ut
securius
iudicium
facerem,
an
pulmo
per
Idiopathiam,
an
vero
per
Deuteropathiam
laboraret,
Sciscitatus
sum,
an
Venerem
sibi
sentiret
molestam.
Fassusque
est
mi¬
hi,
quod
antè
manifestatum
Asthma
sibi
Venerem
nocuisse,
à
Venere
sensisse
frig¬
in
thorace,
laxitatem
in
musculis,
&
com¬
minatam
sibi
Lipopsychin.
In
spontaneis
vero