855
ET TUSSIS. 375
verò pollutionibus, se nil ejusmodi exper¬
tum. Tandem in senio, mox à rara Vene¬
re, stertorem phlegmatum in aspera arte¬
ria, alias silentium se percipere. (58) Unde cer¬
to conjeci, quod cum ab infante lienem
à quartana & comitiali infensum reti¬
nuisset, sitque lien Veneris nidus, quod in
casu proposito, Duumviratus recta feriat
Pulmonem, praecipue robore inaequali
pessumdatum; proritantem, & radica¬
lem Asthmatis causam, in Splene esse. Sic
tamen, ut pulmo non prorsus culpa ca¬
reat, licet non primario affectu Asthma¬
tis laboret: Sufficit namque, quod robo¬
re inaequali sit pessumdatus, ut Duumvi¬
ratus in illum suam exerceat morbosam
tyrannidem: Etenim si pulmo, primario
affectu Asthmate laboraret, continuo an¬
helaret, & difficilem spiraret auram. La¬
tet nimirum in Duumviratu tenue virus,
hujus Asthmatis sicci causa, sopita in se
ordinario, nec nisi per motum nimium
expergefacta: adeoque scandendo, ci¬
tius quam descendendo, ob consideratio¬
nes musculorum obliquorum abdominis
praetactas. Nec virus istud exhalatione,
vapore, aut fuligine tenus, cor & pulmo¬
nem ferit materialiter: sed actione regi¬
minis. Cumque cor palpitet, pulsus inor¬
dinatus sit, simulque anhelatio magna at¬
que frequens desideretur, & locus inter
umbilicum & os stomachi anxietur, unica
de causa, unicoque motu, parique modo
excita: indubium fit, unicum virus esse,
quod vitalem cordis potestatem, atque
pulmonem afficiat. Tum etiam angitur
quotannis gravius, manifestius, & atro¬
cius, eò quod insidens Spleni ingratus
hospes, per senium in dies fiat molestior.
Haecque conclusi mecum validius, quod
iste Asthmaticus conqueratur, sibi à mul¬
tis annis sinistram manum sub indè stupe¬
re, & frigere subter auricularem in vola,
itemque humerum sinistrum, immensum
dolere, levi licet chlamyde gravatum, si
longius (etiam modestè) obambulet. Ob¬
servavi namque lineares omnes, dum prae¬
senio lien defungi incipit, anhelate. Hoc
ergo de Sexagenarii Asthmate dictum sa¬
tis. Vnum tantùm hic notabo. Nimirum,
manum sinistram, in longitudine volae,
penetranti frigore dolere, itemque digitos
subinde stupere à Splenis incommodis. Id
fieri actione regiminis: Sin autem iube¬
ant Scholae, id fieri ob caecos vapores,
viam saltem sternant Scholae, qua eò usque
vadant. Sagittator ergo hujus Asthmatis
est in Duumviratu: Scopus vero ejus est
Pulmo. (60) Est ergo duplex Asthma, humi¬
dum & siccum. Illud quidem à copioso
screatu nomen invenit, & plerumque fit
vitio proprio pulmonis, adeóque conti¬
nuum est, magísque infestat stationibus
frigida, vel humida, senio, debilitati, ac
morti affinibus. Siccum verò Asthma¬
plerumque est interruptum. Et prout
totum corpus (dentes usque) tumultuo¬
sè concutit, cum vitalium confusione, ne¬
cessariò est caducus pulmonis, in quo
Pulmo solus constrictionem sui, sive
convulsionem patitur, quia facit con¬
strictionem pororum. In hoc Asthma¬
te enim Archeus totalis, in radice est
inquinatus; pars aliqua (uterus nem¬
pe, vel lien, etc.) primario affectat spi¬
ritum innatum pulmonis, actione regi¬
minis. Ideóque ex invisibili, & im¬
materiali subita procella, totum cor¬
pus concutitur, & insperatae valetudi¬
ni rursus repente restituitur. Frustra
ergo tentantur in Asthmate sicco po¬
rorum apertiones, nescitae hactenus:
frustraque expectorationes multae, ac
faciles, quia palliativa atque vana sunt
auxilia, quotquot productis, sive po¬
sterioribus sunt intenta. Vana sunt ni¬
mirum remedia, quae tussibus adhiberi
solent, cum tussis ab Asthmate sicco
differat longissimè. (61) Asthma humidum
autem, etsi plerumque tussim pariat, ut
productam mucilaginem expectoret, to¬
ta tamen specie a tussi secretum est.
Quoniam pluribus de causis nasci solet.
(62) Etenim vel habet vomicam, vel secretum
aliquod
Bbb 3