855
376 ASTHMA
aliquod phlegma obstruens, in ipso visce¬
re, vel alicujus frigoris, alterius vè iniu¬
riae impressum stigma, undè plures mu¬
cilagines procreet, propriumque sui ali¬
mentum corrumpat: saepe etiam non tam
visceris malo, quàm custodis errantis de¬
bilitate, suscitantur ejusmodi mucilagi¬
nes. (63) Quanquam hoc vitii genus, potius
tussim quàm Asthma pariat, facilè tamen
coincidunt, in Pulmonis inaequale robur,
& obstructionem ejus. Succumbit facilè
debilis custos, ad oblata quaelibet ad ver¬
sa. Qualia sunt fumi, & Gas mineralium,
metallorum, aquarumque Chymicarum
fortium, quae scilicet ipsam visceris pote¬
statem sic laedunt, ut de caetero non ces¬
set, parere continua phlegmata, ex pro¬
priis alimentis. Quorum praesentia cogit,
ejusmodi artifices luctari cum perpetuo
Asthmate, tussi, & exscreatione. Est deni¬
que Asthma partim siccum, partimque
humidum, quod scilicet, propter suscepta
Endemica, tenui sorbitione hausta, tene¬
rum pulmonem affectat. Idque non nisi
oblatis quibusdam endemicis injuriis, aut
alias, vitae sub inordinatione emergit, &
exasperatur. Tandem Scirrhus, Hy¬
drops, etc. etsi affectus anhelosos pari¬
ant, tamen cum graventur alieno ponde¬
re, non sunt Asthmata. Icterus verò, pro¬
prio veneno Asthma siccum profert. (64) Po¬
stremò, remedia Asthmati debentur sic¬
co, quae Epilepsiae inveteratae. Magna au¬
tem confortativa, & restaurativa tam re¬
spectu Pulmonis, quàm custodis, requi¬
runtur pro Asthmate humido.
(65) Nunc de tussi meas observationes ad¬
dam, ob Asthmatis propinquitatem, &
Catarrhi crudelitates. Soleo namque faci¬
lè corripi gravedine, sive Corizza, quod
caput mihi sit distillationum injuriis de¬
bilitatum, roburque inaequale patiatur.
Corizzam autem deprehendi, quoties
custos errans, muccum circa, vel intra os
Ethmoides, sive spongiosum, impegisset.
Oborta ergo Corizza, si eodem vespere,
sternutatorium ex helleboro nigro, & sac¬
charo aequalibus, inspiravero, sequenti
plerumque manè melius habeo. Sin au¬
tem inveteratae Corizzae id fecero: non
ita facile cedit. Imò profeci tantum illo
sternutatorio, quod innocuè nunc vesper¬
tinam auram tollerem, quocirca nec fru¬
stra à Poetis indiget helleboro fatuus.
Nam etsi vomitiva sint plurima: attamen
helleborus videatur capiti peculiariter
prodesse. Muccus ergo, initio, instar aquae
salsae, per nares & fauces, eodem latere (si
non utrimque) stillat, quo os spongiae ob¬
sessum est: fauces verò insuetum muccum
aegrè ferentes, solent inde cum adiacenti¬
bus, mox phlogosi rubere, & tumefieri.
(66) Deinde, muccus crascescit, & flavescit:
quasi is, qui ossi spongioso est infarctus,
fermenti vice, deciduum continuo infi¬
ciat. Custos errans nimirum, sentiens im¬
pactum hostem; Primo conatur illum, te¬
nui mucco eluere: De tussi dicturus, de
Corizza incepi, quod haec, si sit valida,
tussim proritet, & praecedat: Idque sic
perpetuum observavi. Primis itaque die¬
bus Corizzae, tussicula quaedam sicca,
cum asperae arteriae prurigine, infestat,
quandoque raucedinem facit: at non ra¬
rò solam titillationem in larynge, uno aut
altero digito subter mentum. Si sit reme¬
dii incuria, flavus muccus, tenax, & multus
emungitur, imo & facili tussi extunditur.
Spes inde fuit, brevi, affectum, sua sponte,
solutum iri. Crescit negligentia, instat¬
que externa iniuria. Interim canalis ad
organum olfactus, sive os spongiosum, to¬
tùm alieno hospite obturatur. Inde muc¬
cus flavus copiosus, & glutinosus, per na¬
res, alioqui sat patulas, effunditur. Mox
dein muccus similis per tussim explodi¬
tur. Hunc autem in Pulmone generari,
non autem de capite stillare in asperam
arteriam, iam de Catarrhis convici: (67) Et
addo; quod quantumvis per tussim, to¬
tum quicquid intra laryngem, ejusque vi¬
ciniores ramos, detinetur, manè sit eie¬
ctum: sitque liber dein anhelitus, imò at¬
tentus, è regione speculi, pluries suppres¬
xz