855
ET TUSSIS. 377
sa lingua contemplatus sim, an minima
mucilago, casum in fauces minetur, &
screatu expediatur: Comperi nihilomi¬
nus mox inde, quod stertor in larynge, &
tinnitus è pectore, obaudiantur, subsequa¬
turque per intervalla croceus ac tenax
muccus. Imò quò plus tussivero, eò labor
in tussim pronior, & tussire plus cogor.
Comperi namque assiduam ejusdem muc¬
ci generationem in Pulmone. Secundò
quod Corizza, nedum odoratum; sed &
gustatum laedat, & tollat, licet peculiari
organo, diremtum. Sicut subindè non
caryophyllum degustarem. Didici itaque
meo malo, defectum non solum versari
circa organum odoratus, sive in osse con¬
stipato; sed etiam in vicinum cerebrum,
labem sensisse propagatam, undè nervi
gustativi, contagii consortes fierent.
Quocircà ulterius deprehendi cerebrum,
arrepta labe, sic contaminatum, inficere
suum custodem, qui alterum vicinum cu¬
stodem in larynge, sua debilitate afficit
deinceps. Quapropter sic tussis è Coriz¬
za saepè nascitur, illaque, pro tenore hu¬
ius, extenditur, promovetur, ac continua¬
tur. Saepè tamen, eadem iniuria, tam cu¬
stodem cerebri, quàm laryngis, pari actio¬
ne simul afficit. Quod autem cerebrum
immediatè pulmonem, in hanc labem,
actione regiminis infectet, potuit mihi
eo quod praefatus sexagenarius, si men¬
tem serventiore contemplatione offen¬
disset, noctísque dimidium insomne fecis¬
set, mox absque custodis offensione, ster¬
torem obortum, phlegmataque sibi nata,
compererit; quae non sisterentur subna¬
scendo, nisi per somnum, prius pacata a¬
nimi inquietudine. luris enim oeconomi¬
ci est, si duumviratus queat caput, pul¬
monem, aliasque partes malè imbuere,
quod caput infernas sibi partes in clien¬
telam suam rapiat. Item & hoc observavi,
quod quoties tussis è Corizza prodiret,
toties remedia, quae Corizzam sanant.
medeantur etiam tussi. Facileque ejus¬
modi tussis dignoscitur, ex febricula len¬
ta, urina coloratiore, & continua magis,
mucci est tum propagatio. Est namque fe¬
bris ista, malè dispositi capitis, suamque
tristitiam inferis communicantis. Est nem¬
pe capitis in hoc praerogativa, quod licet
tussis Corizzae supervenerit, tamen utra¬
que terminatur simul; deinde etsi nares
omni prorsus mucco mundaveris, oborta
tamen tussi, extemplo è nare muccus fluit
abunde: Capitis ergo, & pulmonis, ma¬
gnum est actionis symbolum. Non qui¬
dem, ut caput in pulmonem suas sortes
deponat: sed uti ad olfactus laesionem,
cerebrum unà, & gustatum tollit: ita & in
sui unionem, pulmones torquet. Quod
ambo viscera ex uno alimento, consimi¬
lem quoque ambo custodes, eorundem
muccum generent, tanquam Principis ca¬
sum fleat vasallus. Tum denique est stri¬
ctior capiti cum pulmone necessitudo:
quod ambo viscera conspirent in regimi¬
ne custodis inservientis ad eundem fi¬
nem. Haec sic radicitus sunt inculcanda,
ut sanatio ad radices, ad Antecedens, id
est, ad liberationem ossis spongiosi diri¬
gatur. Siquidem tussis, actione regiminis
prognata, quaeque in pulmone est per ac¬
cidens, cessat sublata Corizza. Tussiens
si sedeat, minus stertit muccus in larynge,
flatus est liberior, faciliorque expectora¬
tio (hinc enim orthnopneae nomen) cum
alioqui si muccus supernè in laryngem
stillaret, properaret magis deorsum, se¬
dendo, quam cubando. (68) Quod falsum est:
ergò & Antecedens. Etenim si de capite
in pulmonem decumberet, minori mole¬
stia descenderet, & in pulmone recipere¬
tur facilius, quamdiu Corizzae initio per
modum aquae emungitur: Pulmonem in¬
quam tum facile impleret, & flatum, sui
quantitate interciperet: Atqui initio Co¬
rizzae, nulla est adhuc tussis, nulla deni¬
que spirandi difficultas. Ergo non est
mucci e capite in Pulmonem decubitus,
in tussi. Caeterum de tussi, quae proprio
Pulmonis malo, & non à Corizza fit, iam
antè tractavi.
Quod
Bbb 2