855
PLEURA FURENS. 391
tum parvumque locum, qui communi in
cerebro factus, aut detentus esset. Nonne
enim ex tot tantisque incogitantiis Scho¬
larùm subsecutiva in vicem subscriptio su¬
spectae fidei esse meretur? Nam majoris
est violentiae opus, quam decumbenti
pituitae, pleuram à costis avulsisse. (6) Quot¬
quot enim ad nonum Almansoris sunt
commentati, longè latéque de vena azi¬
gos, sive absque pari, inter costas distribu¬
ta, sese scabunt, adeoque deflui catarrrhi
obliviscuntur, pro ut & ponderis ejus¬
dem, duntaxat ad cruoris depletionem
conversi. In hoc enim potius considerant
remedium, quod unicum habent, & rusti¬
cis aequè notum, per solam nempe venae
sectionem iteratam, quam ipsam morbi¬
naturam, aut suppositas Scholarum cau¬
sas catarrhi. Quin etiam eò absurditatis
omnes omnino declinaverunt, quod reie¬
cta catarrhi consideratione inter curan¬
dum, putent ea parte primò causam appu¬
lisse, qua cruor velut per accidens, è vena
impari illapsus est inter pleuram. Tanto¬
pere namque ignaviae semper succubuere,
quod causas plerumque effectum medita¬
tione obumbrent. Nec attenderunt un¬
quam, cruorem à venis non deferri spon¬
te, ut neque proprio illabi decubitu. Pleu¬
ram enim à costis lacerare, cruorem eo
mittere atque similia, sunt vitae munia
non autem labentis liquoris crimina. Sed
quid agent Scholae, quae tantum Paganis
subscribere assuetae, quorum doctrina non
naturam, sed ipsam Mathesin in artificia¬
libus imitari est solita? Etenim venam
azygos, per costas utrimque dilatatam, ad
deductam cernunt: ergo & hinc omnem
mendicant causam. Non secus ac si viator
dormiens, circa amnem, & in proximo
nemore occisum cadaver à latronibus re¬
periatur, proindè dormiens ille, ut Reus
omnem, capite ablato, sanguinem effun¬
dere debeat. Ergo instituunt phleboto¬
miam, & cruorem educere tentant per re¬
vulsionem, è vena azygos rea, tanquam
causa proxima immediata, & continente.
Ast ubi iam vester manet Catarrhus pi¬
tuitae, vel bilis, è capite defluus? quique suo
duntaxat pondere pleuram à costis lace¬
rat? Cruorem saltem retro revellere inten¬
dunt à vena impari nedum fluentem: sed
etiam possibiliter fluiturum. Estque ob id
dicta revulsio, prout & pertusa vena ali¬
qua proximiore, velut mali mediatrice,
dicitur derivatio. Ah: quam circumspe¬
ctae sunt Scholae in sermocinalibus, & arti¬
ficialibus? quae in natura nil nisi Iudicra
sunt: Quoniam etiamsi vena cubiti, usque
in cavam, totum depleat cruorem, & haec
consecutivè è vena azygos, cruorem ex¬
trahat: Scire tamen deberent Scholae, sta¬
tim post, totum iterum cruorem aequali¬
ter in venas restitui: adeo, licet vena cubi¬
ti tota posset evacuari. (quod nunquam)
tamen mox iterum totus cruor aequare¬
tur per totum venarum contextum. Unde
manifestum fit, vanas esse Revulsionis &
Derivationis naenias: quippe quibus con¬
cessis, adhuc non nisi pro paucula mora
inservirent intentioni. (8) Quaeso ergo Me¬
dentes considerent, in Pleuritide phlebo¬
tomiam non esse usui, propter Revulsio¬
nem & Derivationem: sed propter me¬
ram sanguinis viriumque extractionem,
& diminutionem. Vt scilicet natura, eva¬
cuationem istam exhorrescens, desistat,
cessetque mittere cruoris augmentum cir¬
ca pleuram. Attendant, inquam, an hoc
non sit, cum virium jactura tam insigni, &
repentina (in morbo, quo totum onus vi¬
res ipsae solae bajulant) à posteriori me¬
deri, per praecautionem, praeventionemque
incrementi? An istud inquam sit itum ad
causam connexam & foventem, dum non
ad faciens, sed ad factum esse, totam con¬
vertunt operam? (9) Stulta prorsus ministe¬
ria ab artificialibus depromta. Torrens
quippe fluens ad quendam terminum mi¬
nuitur, sistiturque, si ripa ejus ad latus ape¬
riatur, & propinquiore, magísque prono
itinere, ad declivem locum labatur. Sed
quid istud juverit; si tantum ad aliquot
uncias cruor depleri queat, & quidem
cum
Eee 2