855
392 PLEURA
cum notabili virium jactura? nonnè obsti¬
pata vena, cruor fluet iterum ad locum de¬
putatum, quamdiu motus initium perseve¬
rat? An non convenientius fuerit, fluxus
principium stitisse? cum ex vena secta, non
aliud bonum, in Pleuritidi queat exspe¬
ctari, quam quod enervatis viribus sperari
possit? Scilicet, quod natura virium avi¬
da, indiga & egena cruoris, cessat à sym¬
ptomatico motu versus pleuram, quam¬
diu debilitata permanet. Adque ideò,
non accrescente Pleuritide pro mora, na¬
tura velut rumoris & procellae poenitens,
cogitet de maturatione puris ab extrave¬
nato cruore fabricandi. Quae cuncta feli¬
ciùs sequerentur, retento cruore, in quo
habitat vita, id est, vires. Vtpotè vita est
natura, quae sola est morborum medica¬
trix, eaque deficiente, humeros attollit
Medicus. Ergò Scholae hactenus non at¬
tenderunt ad causam impulsantem, quae
cruorem extra venas profundit in loca in¬
debita, supra metam modumque, quaeque
pleuram à costis avellit furiosè, vulnus &
cavum parat. (10) Quae causae simul connexae,
sunt quidem ante effectum, in eodem ta¬
men effectu, perseverant adeò, ut mate¬
rialiter & efficienter sint ipsimet effectus.
Ad quem scilicet tardus & impotens est
pituitae falsae & salsae è capite (per non exsi¬
stentes canales, aut viarum continuitates,
decursus, ac somniati defluxus Catarrhosi.
(11) Paracelsus autem hanc pleurae avulsio¬
nem meditans, volensque illi adaptare
causam, alias adduxit insulsitates, ut insa¬
nas microcosmi leges suas in nobis tute
tur. Eingit namque novum, & aliàs nun¬
quam à se nominatum salem Ogertinum:
utut variè in ulceribus & apostematibus,
usque ad excoriationem, de salibus sibi
pruriat. Ac inprimis hunc Ogertinum,
de proprietate Arsenicalium (sulfurum)
docet: Interim ejus fodinas, venas, pro¬
prietatem, historiam, etymon, & etymi
rationem, subticet. Quia à se somniatum,
At saltem in hoc nil egisset splendidius.
cum eodem luto quo sordent Scholae, ipse
non minus impingat. (12) Siquidem nemo
hactenus declaravit, quarè recedat pleura
à costis, quibus continuato fibrarum filo,
adnata est, An videlicet sponte sua; an
verò per alium laceratorem avellatur: sa¬
tis factum dubio contenti, si dixerint à pon¬
dere devolventis Catarrhi, avelli à costis.
In cujus tamen dubii, tanquam radicis,
sedationem, tota consistit Pleuritidis sa¬
natio, & praecautio. Digna est nempe cu¬
jusque morbi radix, Scholarum muto si¬
lentio Costendam nimirum, peculiari tra¬
ctatu, ipsam morborum quorumcunque
essentiam hactenus in Scholis nescitam)
sufficere illis visum est, si ad extera, ad ar¬
tificialia, ad symptomata posteriora, ad
consequentes fructus, sive producta, do¬
ctrinam suam contulerint: quasi scena
causarum, & radicum essentialium, esset
ridicula, vel frustranea. Paracelsus quo¬
que si aliquid solidi ad tanti morbum,
ejusque doctrinam addere ratum censuit:
si non ipsum ogertinum salem, è cruore,
de potentia ad actum deducere statuit sal¬
tem insolitus, anonymus & incognitus
sal ille deberet attulisse necessitatem sui
inventi, suaeque generationis, ut aliquis
saltem praecautioni locus daretur. Hoc
nempe postulat Monarchae Arcanorum
praetentus titulus. Sed cuncta mansere ne¬
glecta, eo quod super inanes stipulas Me¬
dendi principatus stetit fundatus. Cor¬
ruiturum itaque spondeo, quicquid illi
fuerit superstructum. Nam sive ignis, ve¬
ritatis explorator substruatur, sive de¬
mum spontanea dierum putredo stipulas
consumserit. Saltem tandem aedificium
istud corruiturum scio. (13) Ego autem in
pleuritide considero primum motorem
internum sive calcar: Ac dein Lacerato¬
rem pleurae. Et utrumque unum idem¬
que efficiens sui, ipsam voco pleuritidem.
Cruorem autem eò affluentem, & effu¬
sum, indéque natum apostema, tanquam
productum considero, quorsum commu¬
nem. adducam experientiam in exem¬
plum. Sit spina parti alicui infixa. Cui
succe¬