855
FURENS. 393
succedit in instanti dolor; à dolore, mox
pulsus; à pulsu, cruoris affluxus: unde tu¬
mor febris apostema, etc. Spina ergo post
se movet caetera. Metaphorica ergo spi¬
na Pleuritidis, & proprie loquendò,
ipsa Pleuritis, est peregrina aciditas con¬
cepta in Archeo, quam si fuget, aut de
ponat in cruorem venae cavae: ea cer¬
tè ad venam azygos, imo vel in ipsam
propinquam costarum carnem expelli¬
tur: undè apostema tanquam Pleuriti¬
dis productum. Denique sicut aposte¬
ma, natum ab infixa digito spina, non
nisi temerè curatur per venae sectionem:
sed propter solam spinae evulsionem sa¬
nationem promittit: Ita contingit in
Pleuritide. (14) Etenim ut acor in stomacho¬
est gratus, & ordinarius sapor: Sic extra¬
stomachum, omnis aciditas est praeter na¬
turam, & hostilis. Quod hactenus nesci¬
tum in Scholis. Sic nempe tormina ab aci¬
do intestinorum, in lotio stranguria, in ul¬
ceribus corrosio, in pelle scabies, in artu¬
bus podagra, etc. Quodque si experiri ve¬
lis ad manum, emictae noviter absque dolo¬
re, urinae, aliquot saltem guttas vini acidu¬
li immisce, & per syringam injice. Expe¬
rieris te invito, quod vera doceam. In lati¬
ce (de quo postea suo loco) quoque pleuri¬
tidem notham (quam ventosam vocant ca¬
dem prorsus cum reliquis indagandi incu¬
ria) suscitat. Ast si Archeus in cruoris
gremium, leviculam sibi sinistro applica¬
tam aciditatem, deposuit: statim extrave¬
natur, eiicitur à venis spreta, & apostema
parit, ubicunque id locorum contigerit,
Sin vero profundius id in venis eveniat,
pestilens aliquod pathema insurgit. Quod
probo. (15) Quippe cruor aut caro nunquam
acescunt, absque actuali putrefactionis
consecutione (quod alibi per carnes bel¬
luarum, sub canicula ocissime putre¬
fientes, ideò iusculum acidum dantes,
probavi ex instituto) Cruor etenim acc¬
scens, mox contra naturam venarum,
totiusque carnis indolem (quamdiu vi¬
vit) coagulatur. Nam dudum in cada¬
vere cruor à coagulatione praeservatur à
vena, è qua si exciderit, statim grume¬
scit. Quod alibi latius. (16) Hinc sequitur,
quod facti apostematis in Pleuritide,
non potest ejusdem cruor per venam
sectam evacuari, utcunque nomen revul¬
sionis aut derivationis, in morbi metum,
& aegrorum delusionem, jactitetur. Item¬
que nec venae sectio impedit, ne quid
deinceps amplius acescat. Cum phle¬
botomia privationis tantum vim habeat.
Nec possit eductus cruor inhibere, ne,
qui intus aciditatem hausit, eandem de¬
ponat. (17) Ast condignum Pleuritidis re¬
medium tenetur in Archeo causare aver¬
sionem ab acescendi conceptu. Si itaque
acor cruoris sit eiusdem putrefientis in¬
dicium, certum est, quod vena nec pu¬
tridum, nec putrefientem cruorem in se
recipiat, nec putrere sinat, si adhuc à
morte, eandem à coagulatione defendat.
Ergo exorbitans aliqua pestilensve im¬
pressio in cruore est, si acescat utut te¬
nuiter. Sin autem ab endimico, in tho¬
racem spirato, vel alias intus nato ve¬
neno acido, Archeus infectus fit, isque
venarum cruorem, vel alium, in alimo¬
niam deputatum affecerit; statim eun¬
dem cruorem, quaevis pars putredinem
extimescens, à se repellit. Hoc inquam
est calcar efficiens, atque vera. Pleuri¬
tidis. Idque videtur primus Medentum
Hippocratis sensisse, dum scribit: Non
calidum, frigidum, humidum, siccumvè,
morbi sunt: sed quod acre, amarum,
acidum, & austerum est. (18) Esse autem aci¬
dum in Pleuritide, ex eo patet: quod
in Pleuritide lotium, & cruor vena secta
clicitus grumescant etiam exeundo, sive
ante cruoris condensationem, quae gru¬
mescentia, sive cascatio, est acoris effectus.
Latex autem acescens, in intercostales
carnes incidens, facit dolorem pleuriti¬
cum: non autem verum aut constantem af¬
fectum. Quemque idcirco flatulentam nomi¬
nant (quamquam flatus eo nunquam attin¬
gant, nisi assumto toxico, transmutante:
Prout
Eee 3