855
408 TRIA PRIMA CHYM. PRINC. NEQUE EORUNDEM
(quod Mercurio vulgari plus minusve
inest) respuit planè omnem dualitatem.
Id est dicere. Natura mercurii includit
perfectam homogeneitatem. Ad alterum
autem dico; quod natura processerit qui¬
dem à puritate elementi aquae, ad compo¬
sitionem mercurii: nequeat tamen, se¬
mel admisso semine mercurii, incluso in
penetralibus aquae redire ad destructio¬
nem illius compositi. Eo quod istud se¬
men non sit mortale, nec caducum, nec
sublunaribus legibus obnoxium, ut in¬
quit Paracelsus in vexatione Chymista¬
rum. (59) Ratio autem immortalitatis in mer¬
curio est, Quod semen & fructus ejus, in
constitutione mercurii, sint iam unum, &
idem Mercurius, in mercurio. Nec novit
natura in venire modum destructionis, in
re tam homogenea, ubi semen fructus
evasit, unione perfectissima, & anatica.
Quandoquidem natura non potest pene¬
trare ad dividendum, ubi nullus est no¬
dus, aut heterogeneitas. Admitto qui¬
dem, quod Mercurius per compositionem
transmutationis, & maritationem sulfu¬
rum metallicorum, fiat metallum; & hoc
sit destructibile, ratione dualitatis, sui sul¬
furis: attamen Mercurius illius metalli
manet indestructibilis. Hinc Paracelsus
in vexatione praefata: Etsi metallum de¬
struxeris decies millies: attamen à destru¬
ctionibus semper resurget longè perfe¬
ctius. Et in Archidoxis, lib. de separat.
elementorum cap. de metallis. Unum¬
quodque elementorum in specie olei de¬
structionis metallicae, potest reduci ite¬
rum in metallum album pristinum, & mal¬
leabile, excepto elemento ignis, quod tin¬
cturam sive sulfur continet. Igitur quan¬
quàm pars mercurialis in metallis, adeo
que & in ipso mercurii corpore, propter
adjuncta, suscipiat larvas vitrioli, olei, sa¬
lis, vel aquae: non sunt nisi oculorum im¬
posturae. Quippe semper Mercurius inde
redit, quia secundum naturam, & omnes
proprietates, semper inest. Teneo ergo
cum principiis abstrusioris philosophiae:
(60) "Si Mercurius esset divisibilis in partes heteroge¬
neas, ars Chymica non esset vera: ac ipse Mer¬
curius ineptus operi esset. Etenim nisi mercu¬
rium vidissem, ita subsistentem, negarem artem
esse veram. Natura enim nequit destruere se¬
men, quod mori non potest, nec à materia sua
separari." Nec mori potest per machina¬
menta sublunaria hujus seculi. Item "faci¬
lius est aurum construere, quàm destruere: sic &
facilius naturae, mercurium construere, quam de¬
struere." Quotquot ergo promittunt auri
vel mercurii separationes, nec tamen au¬
rum peculiosa quantitate construere sci¬
unt, cùm nesciant, quod est longè facilius,
credant etiam se nescire, quod longè est
adhuc difficilius. (61) Ideò Bacon, inquirens
primam artis materiam, perque omnia
mundi corpora discurrens. Negat aurum,
& argentum, esse materiam artis: eo
quod sit plane impossibilis eorundem re¬
ductio in sulfur & argentum vivum, unde
fiat filius ignis, tantus in amore philoso¬
phorum. Ad tertium tandem dico. (62) Quod
quae non morti, separationi, mutationive
sunt subiecta, saltem sunt termino obno¬
xia. Id verum concedo, si de dissolutione
mundi & igne Gehennae in consumma¬
tione saeculi intelligamus, de quo nil ego.
Alioqui praefata adstructio Idiotismum
continet. Nam terminus nil naturaliter o¬
peratur: sed peracta est operatio ab agen¬
te, in ipso termino ad quem. Deficit au¬
tem ejusmodi agens, circa indissolubilia.
Denique nec tempus, vel duratio aliquid
operatur per se: sed tantum operantur
mediae dispositiones mobilium in tempo¬
re contingentes. Ideo quicquid mutabi¬
lium dispositionibus non auscultat, multo
minus tempori, aut termino durationis:
qui terminus inclusus est rebus mutabi¬
libus tantum, non autem immutabilibus.
Si iam mercurius metallicus caret omni
prorsus sulfure, nobilissimum inquam
constantissimae unionis corporum, lici¬
tum est considerare hanc trium primorum
legem, instar catenae disruptae, defecisse.
Caetera proinde corpora, non esse tria
prima: