855
ESSENT. DE MORBOR. EXERCIT ESSE. 409
prima: (63) sed unicum prorsus materiale ini¬
tium, diversis seminum destinationibus,
finibus, scopis, & necessitatibus inserviens,
ludensque varias suppositionalitates. Sunt
ergò illa tria, ubi reperiuntur, non prima,
sed facta per dissolutionem ignis, illorum¬
que materia, non iuxta salis, sulfuris, &
Mercurii principiationem, sed secundùm
fines seminum desponsata. Nec quidem
initia: sed media ad vitam ultimam subor¬
dinata. (64) Denique scio ex arena, silicibus,
& saxis non calcariis, nunquam sulfur aut
mercurium trahi posse. Fuerunt nempe il¬
lorum semina, contenta aquae petrifica
coagulatione, absque destinatione pingue¬
dium, aut mercuriorum. (65) Lapides autem
qui calcinari possunt, salis naturam & cal¬
cis acrimoniam acquirunt. Sed idipsum est
transmutatio in novam generationem, ab
igne promotam: non autem contenti ex
tractio, eductio, aut separatio. Quod
Schola chymica ante me ignoravit. Quod
probo. Quia novi, saxum, & lapides o¬
mnes, in merum salem, suo saxo, aut lapidi¬
aequiponderantem, reducere, absque omni
prorsus sulfure, aut mercurio, adeoque
quicquid urendo saxo deperit, unius sa¬
lis potiùs, quam trium esto. At quia unitas
ista concreti respicit viam ad primam re¬
ductionem in aquę elementum, nec sit cui¬
libet operario obvia: eapropter consuevi¬
mus inter chymicos generatim loquendo,
de rebus loqui, sub nomine trium, salis
nempe, sulfuris, & mercurii. Non quidem
quod putem illa esse rerum principia: sed
quia è plerísque separantur per ignem
utimur illorum etymo, ad distinguen¬
dum heterogeneitates corporum concre¬
torum. Idem saxo, quod carboni evenit
nisi ambo namque aperto igni crementur;
im calcem aut cinerem mutantur nun¬
quam. Et licet carbo per flabellum edat
flammam, & hactenus quicquid è carbone
perit, sit sulfuris: attamen cum in saxo
nil accendatur, aut illuminetur, salis po¬
tius quam sulfuris esto. Igitur dum lapis,
gemma, saxum, vel arena, in salem arti¬
ficiose sunt reducta, non potest sal ille,
propter omnimodam sui homogeneita¬
tem, ab igne relictam, sulfur edere, vel
continere, aut in diversa trahi. (66) Si denique
vitrum per ignem è cinere & arena fiat,
non est extractio vitri è cinere: sed fabri¬
ca artificii, novaque generatio. Etenim
corpora quaelibet, cum immediatè ex a¬
quae elemento materiam desumant, semi¬
num virtute desponsatam, sulfur quidem
esto actus seminis: sal verò, ex aquae pro¬
pensione spontanea, in concreto nascitur,
immutatus tamen à dispositione seminalis
sulfuris. Itaque duo illa entia prosiliunt
immediatè è duobus principiis corpo¬
rum: Rerum Mercurius autem, non est nisi
mera aqua, non sat adhuc à dispositione
seminis, & propensione materialis initii,
maturata. Idque è professo, aut studio na¬
turae sic est destinatum, ut ratione princi¬
pii aquei, adhuc nondum plene immutati,
accretio ex suo elemento, & collocutio
cum sua matre, per symbolum concedan¬
tur opportunius. Non admitto itaque tria
prima esse corporum constitutiva, ut neque
universalia. (67) Quod sanè austeritati meae est
vernaculum, qui non soleo è particulari
quopiam axiomata universalia condere.
Id autem faciat, qui volet, malo distinctus
esse, ut distinctius intelligam. Reperi enim
plerumque, tria illa non prodire è corpo¬
ribus, quibus trahi putantur, nisi adjuncto
tertio, transmutativo, vel per compositio¬
nem: quod potius supervenienti semini,
atque inde natae transmutationi, tribuen¬
dum est: non autem inexsistentibus primis,
ut necessariis, immediatis, atque universa¬
libus naturę principiis, è quibus, & in quę,
corpora rursum resolvantur. Non enim
certam fidem facere queunt, se esse in cor¬
pore, ante sui separationem, prout per
ignem exprimuntur: multoque minus
praeexstitisse ante corpus, cujus partes vi¬
dentur fuisse. (68) Patet quoque res plerasque
mutari, distillando, nec esse in concreta
sui heterogeneitate, quales ac quantas,
pro ut dum per ignem fiunt. Quod unico
Ggg 3
ex¬