855
ESSENT. DE MORBOR. EXERCITU ESSE. 411
ex se invicem fiant. (73) Ultima ergo sunt, non
autem prima, utut sumantur. Cuncta enim
vegetabilia, quamdiu non lignosa, spiritum
vini continent, quatenus ex illis, per fer¬
mentum apertis, spiritus vini educitur.
At ex eadem materia iam lignum facta,
non educitur amplius aqua vitae. Fit in¬
quam in vegetabilibus, per artem spiritus
vini, qui antea iis non inerat, ex dispositio¬
ne materiae succi putrescibilis, & fermen¬
ti vinosi symbolo. Non enim proinde spi¬
ritus vini erit vegetabilium principium,
quatenus cuncta in se diversa, in hoc con¬
sentiant spiritu, & ex singulis educi posset:
sed spiritus vini habet effectus, & produ¬
cti rationem: Sunt igitur similiter tria il¬
la principiata; non autem principia. An
enim sanguis sale carebit in distillando,
quia secrevit lotium, quod Paracelsus sa¬
lem cruoris vocat? (74) Et, si sal unum de prin¬
cipiis, certè cruor erit aeternus in supposi¬
to, si careat initio, vel aliquid, sine princi¬
pio salis, poterit subsistere ex mercurio &
sulfure. Quod Paracelso non visum est
alienum, luctanti cum propria trium
primorum doctrina. Ubi cruorem & car¬
nem leprosorum omni sale priva docet.
Caditque hinc iterum ulcerum sua histo¬
ria, si leprosorum sint spontanea, & non
spernenda ulcera, sine sale. (75) Malè enim
salem potus, à sale cruoris distinxit. Nec
cognovit differentiam salis in latico
externo, à sale qui è cruore per distilla
tionem emungitur tortura ignis. Totus
nescius; undè sal in urina esset, non esi¬
tato sale. Quia digestionum ignorata
classe, naturalis scientia, in Paracelso te¬
nebris fuit obfuscata, & per Medentum
inscitiam, abbreviantur dies mortalium,
fiuntque gibbosa coemiteria.
De quinta essentia quoque sobriè est
inquisitum hactenus, quasi gloriosum
per ignaviam subscripsisse aliorum com¬
mentis, & haesisse in fabulosis principiis.
Essentia itaque, diversis dicitur nomi¬
nibus. (76) Principalissimè enim intelligitur
de Deo optimo max, qui omnium est
vera, immediata, ipsissimaque essentia, à
qua esse rerum defluit, & dependet, inse¬
parabile in natura. Essentia autem pro
esse rerum actuali, in abstracto, est vita in
viventibus, sive animo. Alioquin est for¬
ma, propter quam unumquodque est id,
quod est. (77) Vita autem sive forma, à Chy¬
micis non est in essentiam assumta, quod
defuncta re, in nihilum redeat: proindè
considerarunt praeclarissimam quandam
substantiam, cui tota crasis, ac rei entele¬
chia inhaeret, quale est in aromatibus o¬
leum leviusculum, quo abstracto, remanet
corpus aromatis, velut ingratum. Cinna¬
momumputa, abducto oleo, sapit corticem
quercus sua adstrictione. In rebus tinctis
verò, essentia est coloratus liquor à rebus
extractus. Quae substantiae, ut sunt magis
actiyae: ita se habent per modum vitae, aut
formae, ad massam residuam. (78) Adeo ut no¬
men essentiae sit planè metaphoricum.
Quapropter plurima non habent essen¬
tiam, pro ut de mercurio, crystallo, saxis,
rebusque homogeneis demonstravi. Tum¬
denique non rarò, major potestas & ener¬
gia est in re integra, quàm in separata
essentia. Vt patet in magnete, carabe, etc.
(79) Plurima namque simplicia, specificam
proprietatem per praeparationem, ma¬
gisque per separationem, & ignem amit¬
tunt. In ungula Alcis, ac bezoardicis,
quiddam est, quod crudis simplicibus
proprium esse mavult. Herbarum au¬
tem formae, sive essentiae, artifici sub¬
esse nolunt. Perindè enim multa valent,
sive vis (animam vocant) vegetativa
oppetiverit, sive adhuc inexstiterit. Post¬
quam autem planè exaruerunt, quae¬
dam essentiam proferunt: multae verò,
(inprimis hydropiper) eandem amit¬
tunt. Vtut ergò sumatur essentia, no¬
men improprium, & quinta, epithetum
insipiens est. Siquidem quam spondent
essentiam, vel non inest aequè omni¬
bus, neque paret Artifici, vel non trahi¬
tur undecunque. Sub aliis verò, in cru¬
ditate rerum, ridet operosos labores.
Nec