855
412 TRIA PRIMA CHYM. PR. NEQUE EOR. ESS. DE MORB. EXERC. ESSE.
Nec omne generatim aroma sedet in vita
media, sed in ultima. Nam flores Jasmini,
Lilii convallium, &c. putrendo amittunt
gratum odorem, & vires medicas; aces¬
cunt, nec priorem fragrantiam reassu¬
munt unquam. Alibi verò sedet aroma,
sub vita media, quae nempe sub putredine
servant odorem, quem distillando edunt,
ut rosae. (80) Res haec fefellit Paracelsum, at¬
que putare fecit, rerum essentias sic putre¬
re; Atque sic nescius, ut infimo, stercora¬
tisque agris, in perpetuum sospites man¬
suras dictaverit. Nescius, quod exsolutis,
ac defunctis seminum muniis, cuncta ad
quietem se dedant, primumque tandem
aquae hospitium repetant, vel saltem su¬
pervenienti semini robustiori parentia,
in novas se colonias, novasque scenas, se
iterum duci tolerant. Imò sunt plura sim¬
plicia, quae fragrantiam, quàm ante sua in
specie non habebant, in veniant in sinu pu¬
tredinum. (81) Qualia sunt moschus, zibetta,
Ambarum, stercora quaedam brutorum,
atque ligna putrentia. Fracedo quippe
varia illis suboritur, undè semina fragran¬
tiam sibi hauriunt, transplantantque in
novam generationem. Aroma ergo, si bal¬
samo vitae mediae alligatum, per partium
separationem, in putredine non supera¬
tur, commodiusque è corruptis sequestra¬
tur. Essentia ergò chymica, propriè non
quinta, cum non sint quatuor aliae in con¬
creto, neque est extractum è tribus; sed
est pars seminalis de sulfure concreti. (82) De
sulfure inquam, quia sulfur est proles effi¬
cientis, adeoque magis formalis. Cinna¬
momum enim, dum sine aromate est, cin¬
namomum quidem adhuc, prout foetus,
aut fatuus, sunt homines. Ego itaque o¬
ptimam rei partem, ejus crasin nuncupo,
sive aroma oleat, sive non. In herbis non
fragrantibus verò, liquorem seminalem,
illarum crasim dico. Scio nimirum ex qua¬
libet planta, vel seine, itemque ex trunco
quarundam, extrahi liquorem, qui conti¬
neat seminis potestatem: qui liquor, licet
non sit sationibus aptus, eo quod inclu¬
sum illi semen, moram in terra trahere
non valens, exhalet: (83) attamen suae consimi¬
lis plantam, mirifica secunditate beat, ad
radicem affusus. Crasim namque ad pro¬
pagationem continet seminalis liquot,
ideoque & verè essentialis est: non ta¬
men vulgo notus, imò ne quidem exper¬
tissimis quibusque. Proinde progressus
educendi quintas essentias, ceu vanos
commiseror. Non mirum sanè, si omnes
vires generati luceant in crasi. Saltem ato¬
matum olea, quatenus olea, digessiom
nostrae reluctantia, ac invicta, parum ura¬
minis adferunt, cum scilicet non nisi odo¬
ris gratia, intro assumta, reficiant nos par¬
vo spatio. (84) At quando oleum cinnamo
mi, etc. suo sali alkali miscetur, absque o¬
mni aqua trium mensium artificiosa oc¬
cultaque circulatione, totum in salem
volatilem commutatum est, verè essen¬
tiam sui simplicis in nobis exprimit, & ul¬
que in prima nostri constitutiva sese inge¬
rit. Alias autem, ubi vis medica in odori¬
bus occultatur (odores quidem fortes ac¬
pertinaces superant vires nostras, & vix
ab Archeo superantur, atque digeruntur,
adeoque importunè in nos agunt; mul¬
tum namque Archeus laborat, ut illos de¬
struat, & in substantiam, cui insunt, suos o¬
dores imprimat) & praecipuè si fermen¬
tantes fuerint, utut solamen promiserint,
quia tamen non persistunt, ut in prima
constitutiva penetrent, constans non prae¬
bent in medendo solamen. Maximè quo
facile in seipsis concidant, atque degent
rent sponte: ergò magis, si à nostris i¬
cultatibus subigantur. Sic nempe mus¬
cus & aromata moriuntur, si crasis abscer¬
serit, licet corpus in se sospes mansent:
adeoque crasis rei nequi cquam tangit re¬
rum somniata initia.
DE