855
DE FLATIBUS. 413
1. Blas siue Flatus quadruplex. 2. Gas vitae, & ven¬
tus mundi, toto discrepant elemento. 3. Opinio
Galenica de flatibus. 4. Gas quintuplex ignorarunt. 5.
Pyrotechnia quid doceat. 6. Deceptae Scholae. 7. Sibi
contradicunt. 8. Error Paracelsi de limbo Microco¬
smi. 9. Ridicula ejus doctrina, de quadruplici colica,
& microcosmica identitate. 10. In nobis non esse Gas
veniosum, nisi inspiretur. 11. Cur Paracelsus neglexe¬
rit in utero cardines uniuersi. 12. Redarguitur Para¬
celsus. 13. Error ejus de contractura è colica. 14.
Causae praesatae contracturae, & Paralysis. 15. Vita
musculorum concluditur ex Blas illorum. 16. Cur non
est ultimum moriens. 17. Insana remedia in Flatibus.
18. Quale esset ventos pellens, aut discutiens. 19.
Ignorantur adhuc proprietates Torminum. 20. Uterus
propriis caret flatibus. 21. Flatus non extra metas
excilantur. 22. Pleuritis flatulenta figmento ortum
debet. 23. Conceptos ventos accusasse pudendum. 24.
Morborum quorumcuraque initium, à plerísque accu¬
salur ventus. 25. Quae liter adhaec occurrat frigus. 26.
Quid hac in parte noscendum. 27. Quid deinceps agen¬
cum. 28. A quibus sint inventa remedia usualia in
flatibus proficua. 29. Ileon non est intestini aversa
contorsio. 30. Iste affectus, in causis & modo, fuit huc
usque ignotus. 31. Historia fraudem Scholarum de¬
texit. 32. De flatibus doctrina nona. 33. Sextuplex
in nobis flatus. 34 Nullus potest flatus in nobis esse
halitus. 35. Quid Gas syluestre. 36. Distinguuntur
flatus. 37. Quidam flutus intestino necessarius, de quo
nemo hactenus. 38. Probatur per monstrum. 39. Se¬
quelae aliquot inde profluae. 40. Consideratio circa me¬
diecritatem & affluentiam huius flatus. 41. E cibis
vitiatis, aut excrementis vitioso fermento imbutis, do¬
seres Torminum. 42. Contracturae intestini. 43. Ga¬
lenus ignarus usus partium. 44. Scholae neglectis aliis
flatibus, iantum peditum respexere, unde pedantismus.
45. Flatus Tympanitidis. 46. Effectus fermenti ster¬
cerei, respectu flatuum. 47. Cura laxantibus flatus foe¬
tidissimi. 48. Stercora non sunt rerum spontaneae pu¬
tredines. 49. Differentia inter flatum stomachi, Ilei,
& Coli. 50. Schema flatuum in nobis. 51. Tympa¬
nias lethalior ascite. 52. Duae considerationes de flati¬
bus. 53. Consideratio flatuum. 54. Flatus vitium,
nostrum est, non rerum. 55. Alteritas flatuum quid
respiciat. 56. Flatus in nobis fieri agente patrante,
non autem separante. 57. Impugnatur Galenus de fla¬
tibus. 58. Iterato aliquoties. 59. Error circa edulia
Venerea. 60. Venus spectat ad lienem. 61. Generatio
flatuum, unde & quomodo. 62. Paradigma flatuum.
63. Flatus non praeexsistit in cibo. 64. Notabile de
uva. 65. Notabile de fermento. 66. Respectus fla¬
cuum & stomachi. 67. Mechanica statuum in triplici
monarchia. 68. Notabile Gas Tartari. 69. Flatus
ciborum. 70. Sulfur docet materiam flatulentam,
stercoreique fermenti suppositionem. 71. Tormina
unde. 72. Cur venena tumefaciant plerumque habi¬
tum corporis. 73. Cur fermentata Judaeis vetita. 74.
Cadaver submersum, quando emergat. 75. Notabile de
seminibus calidis minoribus remedium. 76. Iudicium
inspecto cadavere generosae matronae. 77. Vanitas no¬
minis & remedii, pellentis ventos. 78. Distinctio
Volvuli à Torminibus.
(1) Postquam Medentum iudi¬
ciosiores, ab elementis, hu¬
moribus, & Astris opem
& frustra implorassent, Tarta¬
rum denique, nec non Chy¬
micorum putata initia, incassum ad auxi¬
lia sua invocassent, meditati sunt dein¬
ceps, invitis Scholis Galenicis, Quod Cae¬
phalalgia, hemicranii dolor capitis, & qui
hesterna crapula relictus est, itemque ver¬
tigo, deliria, asthmata, pleuritides nothae,
Spasmus, Crampus, Satyriasis, Tympani¬
tes, uteri, imò & Epilepsiae furoris, cum
aliquot aliis affectibus, specie diremtis,
extra controversiam sua debeant initia fla¬
tibus, atque vaporibus: Quapropter &
catalogum jure pari ampliantes ad librum
περὶ φυσιῶν Hippocratis, suas defluxe¬
runt investigationes. Senex ille omnes
omnino morbos sic flatibus consecravit, ut
ventos promiscuè confuderit cum vi¬
tae principiis. Coeperunt ergo feliciora
Scholarum ingenia non tam investigare
flatuum naturam, atque proprietates,
quantum datis & concessis flatuum hypo¬
thesibus, ulterius superstruere, atque aedi¬
ficare omnium fere morborum naturam,
atque causas, easque dicare flatibus, va¬
poribus, & exhalationibus infernè sursum
scandentibus. Aut praeceps deorsum de¬
turbatis. At cum se penitus extricare an¬
gustiis nequirent, nec tanti aedificium fir¬
mum stare posset, quod nullo fundamen¬
to solidioris disquisitionis inniteretur,
quasi filum incoepti abruptum est nimia
con¬
Hhh