855
422 DE FLATIBUS.
flatum afflant, quae si à robusto stomacho
edantur, flatus sunt expertia. (54) Unde sat
liquet, flatum esse vitium nostrum, non
autem rerum. Cui nil obstat, quod quae¬
dam aptiora sint producendis flatibus, at¬
que hinc flatulenta dicantur. Quoniam
maximè flatulenta flatus non gignunt, ni¬
si in defectuosis. Etenim si flatus per se ac
materialiter cibis inesset, in omnibus ex
aequo flatus prodirent, atque qui minus
flatuum emitteret, retentis iisdem, esset
debilior. (55) Quorum utrumque falsum est.
Flatum ergo praefata alteritas, agentem
potius, quàm materiam incusat. Deni¬
que si motus esset à materia principali¬
ter, sitque pinguedinosus flatus in nobis:
ille verò nullatenus cieri posset à te¬
pore nostro, qui obligatur primum humi¬
ditatibus vaporalibus, quam exhalatibus
siccis, & oleosis, queat esse satis. (56) Ita¬
que vel ex hinc quoque liquet, flatus fie¬
ri, agente patrante, non autem separante.
(57) Absurdum denique & illud Galeni, quod
quaedam sunt flatulenta in prima dige¬
stione, alia verò flatum emittant in se¬
cunda, quam vocat sanguificationem, ad¬
eoque & hinc venerea nominat. Tertia ve¬
rò flatulenta vocat, in ultima digestione,
pro ut de custodibus ficulneorum ait;
inflatas carnes, atque flatu tumidas, ex esu
caricarum. Nam omnis flatus, qui quo
modolibet inesset cibis materialiter, sal¬
tem dum cibus elixatus est, ac deinde in
cremorem formaliter resolutus, cum cre¬
mor, liquor, sive aqua, flatum intra aut in¬
fra se neutiquam toleret, necessario exha¬
laret statim per ructum. Flatum autem,
è ciborum cremore, permanere in sangui¬
ne, sive peracta sanguificatione; Id si re¬
ctè trutinetur, contradicit Scholarum
Thesi, per quam supponunt, sanguini in¬
nasci spiritum naturalem, sive hepaticum,
non quidem externum, è rebus suscita¬
tum atque retentum, Sed de novo factum
potestate ordinaria hepatis. Esset nempe¬
iste flatus in cruore, flatus peregrinus,
(puta pastinacae, pisorum, etc.) excoticus,
contra formalem cibi in cruprem trans¬
mutationem, rebellis & pervicax. (58) Vel si à
robore hepatis ponatur transmutatus in
naturalem, quam supponunt cruoris spiri¬
tum, inprimis spiritus agentis hepatis,
non materiae cruoris, erit. Cum quoque fla¬
tus, qui alias, non nisi digestivae errore,
ubique producitur, hoc loco erit privilegia¬
tus, fietque digestivae vigore. Adeoque erit
robusti hepatis, posse plurimum flatum è
cremore excitare. Ego sanè debilitatis no¬
toriae signum autumo, non posse reducere
massam transmutabilem, in substantiam
uni vocam, & aequabilem: sed relinqui fla¬
tulentiam peregrinam & heterogeneam,
à iecore superandam. (59) Contendunt itaque
Scholae, Veneris robur mendicare ex flatu¬
peregrino? Eritne ergo flatus ex alimentis
peregrinis, speciei, & specificae propaga¬
tioni aptus: Vel ex phantastico jecoris spi¬
ritu, cruori adhuc immaturo, ingenito, per
flatus externi assumtionem, in spiritum
naturalem, aut in spermate humanae gene¬
rationi aptus? Non credam eo insanivisse
Scholas, quasi spermatis atque testium pri¬
mus motor sit cruoris supposita aura.
Multoque minus alimentorum crudior fla¬
tus. Tandem nec Scholae sibi in hoc satisfa¬
ciunt. Nam si flatus ciborum permansisset
in cremore, atque deinde adhuc in sangui¬
nis factione superstes esset, non enim actu
flatum materialiter perseverare posse pu¬
tandum, ob rationes praefatas: ergo saltem
volent, aptitudinem sive dispositionem ma¬
teriae ad flatulentiam permanere. Atqui
hoc ipsum seriò impugnant, nolentes quod
idem accidens sit in genito, quod prius erat
in corrupta. Sed haec cuncta Scholarum
commenta dormiunt modo, postquam ple¬
nè est ostensum, nullum esse in cruore spi¬
ritum iecoris, multoque minus pisorum, pa¬
stinacae, eryngii, aut seminis fraxini, reten¬
tos flatus. Sat enim ostendi, Gas, quod in
sanguine vitale oberrat, non flatulentum
esse, nec flatus, aut odores ciborum, refer¬
re: sed luminosum, sed formale ens, animae
sedes. (60) Quod autem materiam, viscus, pro¬
prie¬