DE
FLATIBUS
423
prietatem,
alteritates
&
defectus
Veneris,
Scholis
nondum
enotuerit,
suo
loco,
de
Splene
docebo.
Hic
sufficit,
materiam,
aut
potestatem
Veneris,
à
flatibus
separasse.
Itaque
debilis
digestio
plures
parit
flatus,
quos
fortior
non
reperit,
etiam
curiosius
singula
examinando,
ac
robustius
trans¬
mutando.
(61)
Aberrans
fermentum
namque
tra¬
hit
è
re,
quod
in
ea
non
est
materialiter:
sed
tantum
potestativè.
Id
est,
Flatus
oritur
errore
fermenti,
digerendo
alienati.
Enim¬
vero
flatus
non
educuntur
ex
materia,
tan¬
quam
in
illa
praeexstitissent
concreti,
aut
coagulati:
neque
ex
ipsamet
digestione,
tanquam
causa
per
se,
prout
calor
ex
aqua
ordinariò
elicit
vapores:
sed
quatenus
sub¬
digestione
oritur
fermenti
quędam
dimi¬
nuta
dispositio,
unde
spiritus
digestivus
flatum
fugat,
tanquam
sibi
inconvenientem
hospitem,
&
tanquam
si
errorem
fermenti
corrigeret
Archeus.
Quocirca
suborta
in¬
dispositio
rei,
est
nata
mutare
in
Gas
sylve¬
stre.
(62)
Quod
per
exemplum
cape.
Sal
arme¬
niacus
enim,
&
aqua
Chrysulca,
quae
sin¬
gula
per
se
distillari
possunt,
&
pati
calorem:
sin
autem
jungantur,
&
intepescant,
non
possunt
non,
quin
statim
in
Gas
sylvestre,
sive
incoërcibilem
flatum,
transmutentur.
Adeò
ut
si
vas
sit
optime
clausum,
ac
licet
fortissimum
&
amplissimum,
tamen
dissi¬
liat,
etiam
in
frigore.
Sal
petrae
similiter
liquescit
candenti
igne,
frigidum
est,
&
an¬
ginarum
remedium:
adjuncto
tamen
car¬
bone,
utrumque
statim
consumitur,
&
in
Gas
flammeum
evolat.
Neque
enim
Asinus
&
iumentum
vertuntur
in
mulum:
sed
am¬
borum
initia
seminalia,
ex
conjuncto,
pro¬
ducunt
mulum.
Sic
namque
plurima,
quae
materialiter
antea
non
inerant,
de
novo
fi¬
unt,
per
adiuncta,
fermenta,
digestiones,
errores,
alteritates.
Quaeque
sub
primis
fer¬
mentis,
non
erant
flatulenta
materialiter:
quia
tamen
non
ex
pleno
digesta
erant,
ac
proindè
ablegata,
tanquam
excrementa,
ubi
aliud
fermentum
subsequens
tolerant,
transeunt
in
flatus
inordinatos.
Ita
quoque
clatus
non
praeexistit
in
cibis,
multoque
mi¬
nus
in
cremore:
sed
est
nova
quaedam
&
monstruosa
generatio,
ex
permixtis
re¬
rum
seminibus,
vel
indebite
transmutata
materia,
supposita
actioni
alterius
fermen¬
ti.
Quod
de
digestionibus
clarius
patebit.
Sic
namque
debilior
stomachus
cibos
pu¬
trefacit
ante,
vel
in
chylo,
paritque
frequen¬
tes
ructus,
etiam
nidorosos,
pro
ut
in
febri¬
bus.
Obi
ex
vacuo
stomacho
ructus
fre¬
quens
prosilit,
sanis
insolitus.
Sic
nempe
putredo
colorem
rosarum,
simul
cum
aro¬
mate
&
aqua,
distillando
effert,
qui
aliàs
eodem
calore
non
attollitur.
In
intestinis
similiter
sua
est
fermentorum,
suaque
pu¬
trefacti
alienatio,
&
gradus
sub
quibus
generantur
flatus,
&
erumpunt.
(64)
Quamdiu
enim
uva
in
sua
pelle
undique
clausa
est,
ci¬
tius
siccatur,
fracescit,
vel
in
passam
muta¬
tur,
quam
flatum
edat:
Sin
autem
uvae
cutis
tantillum
laedatur,
statim
à
vulnere,
fermentum
putrefactionis
aliqualis
prae¬
vium
concidit;
ex
quo
nec
deinceps
ces¬
sat,
sylvestre
Gas
eructare,
quamdiu
fervor
ebullientis
fermenti
duraverit:
sive,
quan¬
tisper
ex
succo
uvae,
vinum
non
sit
perfe¬
ctum.
(65)
Nam
ut
farina
differt
à
pasta
fer¬
mentata;
&
massa
farinacea
à
pane:
Ita
vinum
à
succo
uvarum.
Atque
ut
farina,
si
coquatur,
non
parit
flatus;
fermentata
autem,
sponte
flatus
eructat:
Ita
cibi
flatum
natura
sui
non
continent,
quem
fermenta
eliciunt.
Mirum
sanè,
quod
Scholae
de
his
hactenus
nil
senserint,
nil
scripserint:
sed
cuncta
caloris
imperio,
per
manus
tradiderint.
Porrò
de
Gas
musti;
ac
spiritus
sylvestris
proprietati¬
bus,
alibi
satis.:
Nec
sunto
importuna,
quae
de
fermentis,
de
digestionibus,
de
transgressionibus
subter
alienam
messem,
atque
inde
natis
transplantationibus
mor¬
bosis
alibi
scripsi,
ad
hunc
de
flatibus
li¬
mitem
traduxisse.
(66)
Stomachus
ergo
de¬
bilissimus,
ructus
dat
insipidos,
minus
autem
debilis,
acidos:
vitiosus,
nido¬
rosos,
amaros
&
acres.
Fortior
verò
enchymos
cibos
ritè
conficit
quidem,
non
item
cepam,
allium,
raphanos,
etc.
Ructus
Iii
2