855
DE FLATIBUS. 425
& morbosis. (72) Venena autem pota, cur ha¬
bitum corporis flatu tumidum proferant.
Scito, sub & post mortem istud fieri. Ne¬
que enim cadaver tumescit, ob norae ma¬
teriae acquisitionem: sed quia vita est prae¬
cipuè in visceribus, ideo habitus corporis
à veneno primum contaminatur. (73) Cor¬
ruptio autem carnis, semper est in sapore
acido (insigni nempe mysterio fermentata,
vetita leguntur Iudaeis) subita ergo & a¬
trox corruptio, in carnes impingens, etiam
flatum & tumorem in illis gignit. Sic ca¬
daver submersum, illico fundum petit,
tantisper dum caro acescit, sub putredine:
tum scilicet emergit, flatuque est tumi¬
dum, & vita musculorum, à morte adhuc
residua, flatum operatur. (74) Solet namque
dici cadaver emersurum, dum fellis cystis
rumpitur. Nec enim hoc caret suo veri¬
tatis vigore. Non quidem, quod litera
liter verum sit, quod ruptâ fellis vesica,
ejusque eruptio, levitatem cadaveri at¬
tulisset: Sed fel est balsamus, cohibens
in vivis corruptiones ex acino oriundas.
Quocirca dum adest corruptio, conjicitur
fellis defectus. Alvus recens sidit: dum
verò succus in ea contentus corrumpi¬
tur, emergit arbor è fundo. (75) Porrò dixi,
semina minora calida, ex commiseratio¬
ne divina mortalibus enotuisse, & à bo¬
no vulgo, in Scholas usum eorundem in¬
troductum, nescientes causam, & circum¬
stantiam flatuum. Semina ergò illa, cor¬
ruptionem simul atque aciditatem mate¬
riae inhibent, suntque ideo intestinorum
sola mina. Solamen autem istud hoc ex¬
emplo disce. Herniosus incurius, cui in¬
testinum excidit in scrotum, mox ad ca¬
pitis magnitudinem surgit, induratur, ac
tandem livescit. Etenim vario lactis fo¬
tu, & stercoris vaccini tepido fomento,
frustra tentatur. Videturque per fora¬
men sextuplo minus, quam sit tuber scroti
propter duritiem reditus sui spem depo¬
riere. Dein seminum anisi nempe, carni,
foeniculi, coriandri, &c. potu in vino,
mox evanescit durities tuberis, sinitque
se intro repelli. Quod clyster, & fotus
exterus, non dedere, ergo per se tacens
defectus ille loquitur. Quod exorbitata
circa testem intestina, statim duritiem
praeter naturam induant, flatusque susci¬
tent. Quae cuncta per solamen intesti¬
nali Archeo mox disparent: quae alias
citam atque dolentem mortem causarent.
Caeterum aliquid de naturali flatu Ilei
addam, quod à Scholis est nescitum. Mu¬
lier nobilis dolore ventris pusillo tenta¬
tur, per cubiculum obambulat, pransa
erat, mox dolor ac dextram mamillam
ascendit, humerum invadit, eamque paulo
pòst necat. (76) Dissecto cadavere, nil oculis
lustratur, quod necem attulisse culpari
posset. At opportunè, Ileum modico flatu¬
distentum vident. Ventum, ventum, in¬
quam, tortorem Doctores accusant. De¬
latum ad me judicium, censui, dolorem
ventris uterinum fuisse; adscendisse ideo
ad ubera, quibuscum ordinario uterus
loquitur: adeoque strangulasse foeminam.
Ventum verò in Ileo, nedum insontem
dixi, sed in quovis cadavere naturaliter
(etiam repentina morte interemto) semper
Ileon, vento modico distendi, quia is na¬
turalis, inseparabilis, ac proprius est. Abs¬
que vento namque intestina conciderent,
excrementa difficilius transmearent. Ete¬
nim nisi à retro pulsa ac liquida, facile re¬
trorsum reciderent, & velut ibidem absque
progressu, nimiam contraherent moram.
(77) Si igitur ventus aliquis Ileo nativus inco¬
la; non est locus querimoniae, de flatu in
Torminibus, multóque minus carminati¬
vis, pellentibus, & discutientibus ventos.
Tormina ergo esto mucilaginis ponticae,
plus minusve acerbae, ad cujus resolutio¬
nem (si adhaeserint) aut expulsionem (si
fluctuaverint) sanitatis exspectatur restitu¬
tio. Sin interim acerbus flatus subnasca¬
tur, aut Ileon plus justo ventis turgeat, id
facilè sibi viam invenit. Sublevat quidem
à compressione, ac distentione, flatuum
dimissio: sed flatus non facit magni mo¬
menti tormina, quin sibi cito viam pariant.
Quod
Iii 3.