855
426 CATARRHI
(75) Quod si verò infernè, à duriore excremen¬
to, flatus ab exitu praepediatur: Iam Vol¬
vulus dicitur & à voce Torminum disces¬
sum est. Sat iam ergo patet, quod flatus
non fiant ab aëre: sed materialiter vel ab
ingestis, ordinariis, vel à venenis simila¬
rem nutritionis liquorem corrumpenti¬
bus. Dein non fiant alibi, nisi in prima
digestionum culina: & sunt ructus; in se¬
cunda quoque, quae in intestino Ileo ab¬
solvitur. Nullatenus antem in subsequen¬
tibus digestionum familiis, quibus omne
acidum atque ponticum est exoticum.
Praeterquam in assumto toxico. Quapro¬
pter flatibus pro morbo harum regionum
non est occasio, vis aut potestas. Quan¬
tum autem spectat flatum vel halitum à
stomacho, ab utero, aut aliunde sublatum.
Id suo loco frivolum ostendam. Haec ita¬
que de flatibus sufficiant.
CATARRHI DELIRAMENTA.
1. Quis morborum atque naturae haeres. 2. Suppo¬
sitiones aliquot, loco praemissarum. 3. Conclu¬
sio. 4. Probatur ab experientiis. 5. Explicatio dati.
6. Pulmo primum moriens. 7. Author cur à Scholis
recesserit. 8. Aerumnarum seni praemissa. 9. Solutiva
cur in his noceant. 10. Misera medentum suae igno¬
rantiae testimonia. Quia serò sapiunt Phryges. 11.
Pudendum axioma, quod à juvantibus & nocentibus
desumitur. 12. Errores Medentum. 13. Paracelsi
inconstantia unde. 14. Modus fiendi catarrhi, anili
fabulae similis. 15. Morbi Catarrhis tributi. 16.
Quanta inde mortalium clades. 17. Quo pacto aegros
sibi faciant perpetua mincipia. 18. Ordinarium Scho¬
larum subterfugium. 19. Tredecim theses. 20. No¬
vemdecim conclusiones è thesibus prosilientes. 21. Per
sufficientem partium enumerationem. 22. Dilemma.
23. Absurdi aliquot. 24. Sola matre ignorantia orium¬
tur Catarrhi in Scholis. 25. Ignorantia eadem fons
est absurditatum in sanando. 26. Pudor Scholas facit
instabiles. 27. Negatio principiorum datorum in
Scholis. 28. Vnde calor hepati. 29. Probatio à re¬
mediis irritis. 30. Examinatur iterum Odontalgiae.
31. Digestio dentis & unguis, ab omnium partium di¬
gestione differt. 32. Catarrhus ad interna ostenditur
impossibilis. 33. Corizza depingitur. 34. Absurda,
ad Catarrhum stomachi sequentia. 35. Catarrhus in
pulmonem ventilatur. 36. Quid initio Corizzae stil¬
let, & quid deinceps. 37. Argumentum ab impossi¬
bili, contra causam tussis Scholarum. 38. Demon¬
stratur origo materiae in pulmoniacis. 39. Remedio¬
rum vanitas ab inscitia. 40. Potus chinae, zarzae, etc.
non siccare excrementa, ut nec impedire eorundem
generationes. 41. Absurda aliquot hinc patrata. 42.
Quid sit in pulmoniacis attendendum. 43. Doctrina
de motu pulmonis falsa. 44. Vsus pulmonis nescitur
in Scholis. 45. Rationes peremtoriae viginti & una,
contra motum pulmonis. 46. Error Scholarum de
usu Diaphragmatis, octo rationibus stabilitus. 47.
Septem. conclusiones inde manantes. 48. Remedia
Medentum cur sint nihili. 49. Praecautiones ad ni¬
hibendos catarrhos, esse figmenta anilia. 50. Gale¬
nus libris de conservandi valetudine, totus ridiculus.
51. Ignorantia Scholarum miseranda ac deploranda.
52. Decepit Scholas vivi canis dissectio. 53. Notus
error, circa Eclegmata. 54. Supponunt falsum. 55.
Aliquot probationes. 56. Vnde catarrhorum error
introductus. 57. Insanae persuasionis refutatio. 58.
Quid sit, quod sentitur Catarrhi deflui laruam facere.
59. Quae sit materia postera & succedens. 60. Igno¬
rantia laticis Catarrhos confirmavit. 61. Praeoccu¬
patio. 62. Tortura noctis. 63. Paracelsi inconstan¬
tia. 64. Liquidi, quae nondum vitalia in nobis, non
colloquuntur cum Astris. 65. Medulla non est in¬
ter liquores.
Tempestivum est modò osten¬
dere magnum morborum
cumulum, dicatum Catar¬
rho è capite defluo, vel in
summitatem digitorum pe¬
dis usque absque obstaculo, esse anile
figmentum, non nisi pulsore hoste huma¬
ni generis inventum; ne videlicet cogni¬
tis morborum causis, remedia eorundem
simul enotescant. Vtut sit, saltem exin¬
manifestum est, Scholas etiamnum ho¬
die abduci gentilium erroribus, in gene¬
ratione Catarrhi, putatione, defluxione,
modo, viâ, materiâ, mediis, locis, orga¬
nis, itemque revulsione atque remediis,
falsum nempe atque absurdum est, quic¬
quid uni absurdo, vel impossibili super¬
struxeris. Vnde pariter ruit vana spes in
cauteriis collocata, prout suo loco de¬
monstrabo. (1) Naturae ipsae sunt morbo¬
rum medicatrices: Medicus autem, illa¬
rum Minister, juxta Hippocrates. Sed id de
morbis,