855
436 CATARRHI
mechanicam probata est, necessariò insi¬
pida) à seipso prius vapore mutata, (34) deci¬
dens in stomachum, tantas illi faciet mo¬
lestias, quae paulo ante, cum reliquo chy¬
lo, eidem erat grata? Vnde isti haec ho¬
stilitas? An enim à cerebro, viscere prin¬
cipe, vitalibus initiis divite? At si vapor
tetigerit saltem infimam cerebri planitiem
(ut ajunt) & mox inde confestim, atque
ad guttae completam magnitudinem de¬
venerit, decidat, cumque non possit esse
tertius alter, qui unamquamque guttam
detineat: non ergo à paucula illa mora,
non à contagio malignae partis, nec de¬
mum à suscepto ibidem semine nocuae il¬
lius materiae erit perversitas: nisi forte
ostenderint, praeter vaporis condensatio¬
nem in guttas aquae, aliquid aliud in¬
tercessisse. Quod hactenus neglexerunt
probare. (35) At quandoquidem plurima ubi¬
que commenta, de catarrhosis & pul¬
monariis defectibus, in ingentia volumi¬
na, concilia, dispensationesque surrexe¬
runt. Mei muneris est ostendisse, à Scho¬
lis nil unquam negligentius, stolidius, &
perniciosius edoctum. Eò quod nul¬
lum peccatum minoris hactenus fecerint,
quàm homicidium, incuria patratum, mo¬
dò terra culpam tegat, & excusentur per
tradita axiomata, homicidae. Atqui inde
consideravi daemonium Moloch Cathe¬
dris praesidere, & Catarrhis mundum hac¬
tenus dementasse. Quibus materia, nati¬
vitas, locus, efficiens, fiendi modus, capsa
continens, iter, & colligationum societas,
simul deficiunt, & falso sunt. Idcoque
haec, non nisi antiquus serpens, mendacii
pater, docuit hactenus, in mortalium per¬
niciem: Enimvero quicquid è capite ma¬
nat, muccus est, & merum excrementum,
non autem è stomacho eò deductum.
(36) Muccus est albus, crassus, & viscidus, be¬
ne constituto Custode cerebri: sed ejus¬
dem revolutis, & perperam affectis pote¬
statibus; muccus est aquosus, acutus, sal¬
sus, asper, flavus, tenax, etc. & decurrit,
qua sibi via magis apta, è pelvi, sive sui in
fundibulo, patet. (37) Non enim qui Coryzae
initio stillat aquae formis, merus muccus
est: sed salsus latex, quo natura conatur
eluere, quod ossi spongioso, cerebri finiti¬
mo, insedit ut hostis peregrinus, pro ut de¬
xi. Deinde, quod declinanti Coryzae de¬
fluit flavum, & viscidum, non est idem, qui
prius latex, nec ibidem tantisper deten¬
tus, & inspissatus, (ut tamen Scholae do¬
cent) cum alioqui totum cranium, cere¬
bro licet vacuum, tanto excremento in
capsam vix sufficeret. Creatur nempe in
momenta novus ejusmodi muccus, à sano
longè diversus colore, foetore, visciditate,
& acrimonia. Ridiculum porro, hunc pu¬
tidum muccum, iam coctum, & à priori la¬
tice inspissatum, dici: qui denuo succre¬
scit, vitio alieno. Quod autem initio Co¬
ryzae sit latex, liquet: nam mox à biduo
alvus siccior, & parcior urina. Denique la¬
tex ille, tepidè evaporatus, vix habet un¬
de muccescat, quantumcunque mucci la¬
tex secum defert, tantundem mucilaginis
habet, nec amplius. (38) Ut ut est, & quicquid
id est, quod è cerebro deorsum ad fauces
defluit, ejus nè unica quidem gutta ad
pulmonem intrat, quin prius suffocatio¬
nis metum, ad quamlibet guttam suscita¬
ret. Siquidem si unica aquae gutta, incau¬
te deglutiendo, in laryngem decidens,
praefocationis metum potanti incutiat,
quid non faceret tanta mucci copia, quae
pelves parvo subinde spatio implet? De¬
vium enim est, quod paucarum horarum
somnus, integras mucco pelves, in pulmo¬
nem sine sensu deferat, citraque praefoca¬
tionis metum intrent. Pridem enim sub
Tyrocinio delusus à Scholis, hujusmodi
aegros sic collocavi, ut inter pulvinaria, in
vultum dormirent, sperans, per nares
muccum delapsurum, qui in pulmonem
alias laberetur, atque hactenus à catarrhi
effectu immunitatem sperabam. Sed sub¬
sequens mane, per exscreationes meam
irrisit inscitiam. Tum enim exploravi or¬
thopnoeam, quae recta cervice spirantes
collocat, parùm morari doctrinam ca¬
tarrhi,