855
DELIRAMENTA. 437
tarrhi, eamque ut frivolam convincere.
Cum supino atque horizontali decubitu
strangularentur, quo tamen antecedens
catarrhi materia praecideretur. Quapro¬
pter coepi animadvertere, quodlibet mem¬
orum malè affectum, nedum plurimum
excrementi sui; sed etiam adversi, fabri.
care. (39) Sic namque oculo diversimode affe¬
cto, plurima sanies & lacryma acris ema¬
nant: faucibus quoque per anginam prae¬
clusis, è lingua filum viscidum continuò
propendet. Hinc itaque credidi, pulmo
nem aliorum membrorum legi teneri;
adeo, ut quoties irritatus, laesus, punctus,
iniuria aeris, aut per endimicum Gas op¬
petitus, oppressus, aut affectus esset; pa¬
reret diversa taedii sui testimonia, pro¬
prio errore; non quod proinde, illa ex¬
crementa tam sontia, à cerebro (plerum
que sano) labantur insensiliter, intrà a¬
sperae arteriae exiles conductus. Tunc de¬
mum mirari coepi, quod Scholae viderent
quidem in Coryza proprium degenera¬
re, & imitari excrementum capitis: nec
interim ratae sint, id pulmoni, aequè ac cae¬
teris membris, accidere posse. Sic quic¬
quid è pulmone effertur, id totum cere
bro tribuendum; idque decidere, (ridi¬
culum) in asperam arteriam sine sensu, &
in decursus exsilio sensim decoqui, ut
plurimum citra anhelationem, ibidem us¬
que in maturationem detineri. Cum sub¬
inde uno mense plus ejiciatur per tussim,
quàm sit ampla tota thoracis capacitas.
Flava atque cinerea tabidorum sputa igi¬
tur, vegetatricis in pulmone errores sunt,
& cruor degeneratus, quem ideo totius
macies subsequitur. (40) Quare frustranea &
deploranda adhibentur remedia cephali¬
ca: vani sunt potus refrigerantis ptisanae,
loch, syrupi, & quicquid deglutiendo de¬
scendit in stomachum. Otpote quod in
itinere multoties sormaliter mutatur, an¬
tequam ad affectam partem deveniat.
(41) Quid enim stultius, quàm Indicas radices
potandas exhibere ad Catarrhorum sicca¬
tionem: quid enim Chyna, Zarza, aut
Guajacum siccabunt, in forma aquae pota?
quid enim exsiccabunt, quod exsiccatum
seipso liquido non esset perniciosius? (42) Cur
ad exsiccationem appellant, quae remedio,
ne fierent, inhibitivo dumtaxat opus ha¬
bent? quaeque cum facta sint, non exsic¬
canda, sed ejicienda postulant? Cur ubi¬
que Scholae ad effectus respiciunt, & non
ad radices? Quid si ejusmodi peregrina ac
barbara remedia sudorem cieant, & lati¬
cem cum aegri detrimento minuant, an¬
proinde ad radicem itum? parca siqui¬
dem nutritione, atque copioso sudore,
cruorem minuunt primariò, ac secundariò
maciem cum debilitate causant. Quod
falso Scholae traduxere in superfluorum
exsiccationem, Putantes cruoris compe¬
tentem quantitatem, & excrementi mor¬
bosi generationem, ejusque expulsionem,
uno exsiccationis synonymo comprehen¬
dere. An enim propterea indispositio, &
commutator Vulcanus, qui in pulmone
de bono cruore sputa parit tabida, supera¬
bitur: dormiet? minuetur? mitescetque?
desistet: qui Vulcanus interim sub extre¬
ma Marasmi macie, nequicquam de suo
furore remittit. (43) Averte Deus bone stragem,
quam ignara Paganorum Schola & turba in
lucellum inhians, patrat. Tollenda est mor¬
bosa duntaxat impressio erronea (quam
voco Corruptorem pulmoni internum)
quae membranas venarum, asperae arteriae
cartilagines, atque pulmonem integrum,
suo alimento deplet, & in varias sordes
incessanter ac continuo filo transmutat.
Quod si autem sputum cruentum praeces¬
sit, ulcusque sit praesens, disce parare phar¬
maca, quibus Paracelsus tabem curavit.
Oretenus inquam suntis, cancrum & e¬
stiomena quaevis sanantia, quod est ulcus
pulmonis curasse. Quicquid enim ulcus
femoris aut pedis suo potu sanat: quidni
etiam idem in pulmone faciat? Sed quid
agent Scholae? ignorant causas, ignorant
remedia, & suspenso naso irrident mercu¬
rium diaphoreticum, dulcem instar mel¬
lis, & fixum: & Lili tincturam volatilem.
Item¬
Lll