855
438 CATARRHI
Itemque lac, sive elementum perlarum.
Etenim, nisi universaliter totum corpus
tingatur super eminenti balsamo, nun¬
quam interna solidantur ulcera. Pulmo
enim primò senescens, primùm moriens,
à minitata morte difficillimè recuperat,
resilitivè, atque vulgi proinde spernit re¬
media. (44) Quocirca Scholarum continua¬
tus succedit error, quae citius, quàm in lu¬
ridis suis pharmacis defectum agnoscant,
naturam defectuum, ejusque gloriosissi¬
mum Authorem somnolentae obmissionis
accusant. Decernunt nimirum quatuor
pulmonis lobos, instar follium, quo ad vi¬
vitur, incessanter diduci, & comprimi, pro
usu anhelitus, adeo ut flatus, sive inspira¬
tus aer, dumtaxat intra pulmonem traha¬
tur, neque ad cavum thoracis pertingat
ulterius. Quod sanè in sanando non in¬
sontem inscitiam dedit. Pro ut & Me¬
dentis ludicrum subterfugium. Conantur
namque incessata, atque inexcusabili dila¬
tationis & compressionis necessitate, sive
pulmonis irrequieto motu, excusare sibi
impossibiles ulcerum, Tabis, ac caetero¬
rum miserias. Ah! quasi de caetero can¬
crum ulceratum, quietamque sistulam,
ani vel oculorum, pro lubitu curarent?
(45) Cui errori sic vado obviam: In aëre ob¬
volitat tenuis pulvisculus atomorum; ne¬
cessitate autem continua, trahimus anhe¬
litum, cum pulverulentis atomis: ideo¬
que & mox totus thorax oppleretur luto,
nisi pulmonem haberemus, cujus in an¬
fractibus affigerentur praefati pulveris
atomi, atque hactenus pulmo non aliàs
suis se excrementis desarcinat, nisi per
screationem, ut conceptus nimirum pul¬
vis, una cum quotidiano excremento pul¬
monum, irretitus efferatur. Vsus est sa¬
nè, qui à Scholis fuit neglectus, unanimi¬
ter pulmonem pervium negantibus. Pilus
quidem in naribus, fibram omnem in aere
volitantem detinet, arcetque ne intro tra¬
hatur: multiplex deinde cannarum aspe¬
rae arteriae diductio facit, quo minus te¬
nuior alioqui pollen penitus vadat. (A.) Porrò
ut constet pulmonem esse prorsus immo¬
tum, nedum ex usu iam patesacto, id sat
liquet: (B.) sed insuper multo magis, quod
pulmonis substantia sit diductionis &
compressionis prorsus incapax. (C.) Itaque ea¬
tenus avium pulmo (volucri atque no¬
bis, inserviens iisdem usibus) qua costis
firmiter annexus, omnem follium dilata¬
tionem & compressionem respuit. (D.) Deni¬
que pulmo constat tribus vasis adaequatè
per totum dispersis (una nempe arteriali,
arteria venali, ac aspera arteria) circum
affuso cruoris parenchymate, & membra¬
na tanquam toga. Tria autem vasa sunt
canales, aequaliter per totum diducti,
quorum duo priores sunt sanguine reple¬
ti, adeoque incapaces, ut intra se novum
aera inspiratum recondant. Tertius ve¬
rò canalis semper patet, aere repletus,
ideoque & incapax alterius novi & inspi¬
rati aeris, nisi contentus aer cesserit adve¬
nae, in thoracem intraverit, adeoque ter¬
tius ille canalis sit perforatus, unà cum
membrana pulmonem vestiente. Est nam¬
que hic tertius canalis, annulis cartilagi¬
neis, sibique invicem contiguis, semper
distentus, & patens, non secus atque ipsae¬
met asperae arteriae truncus. Quarta au¬
tem visceris pars, est caro ejus parenchy¬
matica, aeris adventantis aequè incapax.
Quinta tandem est membranula, sire tu¬
nica pulmonis. Itaque horum nihil ca¬
pax est novi aeris, nihil anhelitus novi sus¬
ceptivum, nihilque quod dilatationem at¬
que compressionem sustinere possit, vel
motum. Mirum sanè, quanto nihilomi¬
nus sopore stertant Scholae, quod singula
iam dicta sciant, & admittant, nondum ta¬
men cessent docere adhuc hodie, pulmo¬
nem follis instar continuò agitari motu¬
(E.) Porrò tertium vasorum, sive praedictorum
canalium, (concesso adhuc) quod non
aere esset plenum, sed plani omni prorsus
aere vacuum: à respiratione (cum tamen
pateat alioqui, nec in se concidere valeat,
instar vesicae, annulorum vetante id car¬
tilagine) saltem tantundem dumtaxat aeris
in