855
DELIRAMENTA. 439
in se conciperet novi, quanta esset alioqui
visceris pars. Verumtamen cum ad lubi¬
tum, unica vice pars aeris inspiremus,
quam totus pulmo sit amplus. Necesse est
omnino; aerem non saltem inspirari in ca¬
nales asperae arteriae, ad concidendum &
dilatandum alias impotentes: sed ab his
intrò pergere in pectoris cavitatem. (F.) Deni¬
que, si cui musculi intercostales per pugio¬
nem terebrentur, mox vulnus penetrasse
proditur: nam flatu extinguit flammam
candelae. Sin autem deindè vulnus clauda¬
tur inspirando, & exspirando aperiatur
iterato, semper candelę lumen efflat. Quod
fieri est impossibile, nisi ductus inspira¬
tusque aer, trans pulmonem, in thoracem
pergat. Et per consequens, sit pulmo quie¬
cus. Maximè quod in pectore duplex sit
mediastinum, sive membrana interstititia
à summo ad imum thoracis, cordis tutan¬
di causa, ab aëris iniuriis. Quod mediasti¬
num, thoracis dexterum à sinistris dirimit.
(G.) Liquet ergò mechanica necessitate, anhe¬
litum recta in thoracem ferri, trans pul¬
monem, adeóque & hunc quiescere. Quod
aequè manifestè per pleuritidis expectora¬
tiones est obvium. Quippe per tussim reji¬
ciuntur, quae prius in costis, & pectoris ca¬
vo, erant extravenata, & putrefacta. Opor¬
tet itaque membranam pulmonis esse val¬
dè patulam, quae cruori & puri transmit¬
tendo sufficiat. Haec vident, sciunt, faten¬
tur, & scribunt Scholae: negant tamen,
anhelitum extra pulmonem, in thoracem
difflari: sed ipsum pulmonem, necessariò
follium instar agitari. Concedunt equi¬
dem pulmonem poros habere, per quos
cruor & pus in pleuritide sorbentur: no¬
lunt tamen aerem per eosdem poros trans¬
mitti in thoracem: sed ipsum pulmonem
instar follium agitari, aequè pertinaciter ju¬
bent. Neque mirum. Eò quod non nisi
cadavera (quibus pori illius membranae
per mortem clauduntur) meditentur, tam
facta quam facienda. Nam & idem nervis
opticis, spinali medullae, interstitio cordis,
& osculis venarum ad intestina, contingit.
Pulmo brutorum supernatat aquis, quibus
bullitur integer, at frustratim dissectus, si¬
dit, quia aere est impleta aspera arteria.
Quorsum (per impertinens sit additum)
si aqua bulliens accessum non habeat, dum
elixatur: quomodo catarrhus eò aditum
nanciscetur. (H.) Per mechanicam idem. Effla
anhelitum è pectore, quantum potes; me¬
tire filo, costarum circumferentiam: tum
rursus, quantum potes, inspira aerem, atque
iterum metire: Reperies per cubum, plus
aeris attractum, quàm ad magnitudinem
pulmonis humani. (I.) Quantò magis, quod
magna pars anhelitus hanc fallat mensu¬
ram. Nimirum quantum diaphragma de¬
orsum tetenderit stomachum. Experire
ergò iterum. Attrahe anhelitum, quantum
potes, & inspira in vesicam, & reperies
idem quod ante: aeremque inspiratum
excedere integri pulmonis magnitudinem.
(K.) Interim memento, post omnem exspi¬
rationem, adhuc canales asperae arteriae,
apertos suis annulis mansisse, & acre ad¬
huc, ut antè, repletos. Indubium est, quin
pectus & venter, inspirato aere intume¬
scat: quod si ergo pulmo extendi possit,
quod nullatenus) at saltem non ad sub¬
decuplum, quantum thorax extenditur,
esset locando aeri inspirato. Ergo motus
thoracis arguit motum pulmonis non ne¬
cessarium. (I.) Quod si pulmo totum pecto¬
ris cavum impleret (quod manifeste non)
rationi consonum esset, quod costarum
elevatio pulmonem dilatare posset: sed
cum aer dilatationem & compressio¬
nem sustineat (ut dici solet) ergo co¬
starum elevatio non traheret adaequatum.
aerem. Imò cum ista attractio adhuc
esset violenta (timore vacui nimirum
naturali atque vitali motui adversa, se¬
quitur etiam motum costarum non esse
institutum ad dilatandum pulmonem.
Cumque pulmo nec in se, nec aliundè,
motus sui habeat principium ullum, nisi
à motu costarum (iuxta Scholas.) Se¬
quitur etiam, pulmonem nullo motore
moveri, sed planè semper quiescere.
Quae
Lll 2