855
440 CATARRHI
Quae est enim major fatuitas, quàm fateri,
omnes asperae arteriae ramulos, cartila¬
gineorum annulorum contextu apertos;
& tamen docere omnes eosdem ramulos,
attracto insuper novo aere, semper am¬
pliari, diduci & comprimi? (N.) Tandem Scho¬
lae docent, diaphragma nobis ad ordina
rium spirandi usum sufficere: attamen
ejus officio, musculos intercostales sub
stituunt. Tum insuper non rarus est ru¬
ctus è stomacho, qui odores in pulmo¬
nem haustos exprimunt. Ergo pulmo
& diaphragma suntimembra perspirabilia.
Deplorandum sanè tam noxiis negligen¬
tiis, atque ludibriis puerilibus, insudatum
in Scholis. Siquidem si supino decubitu,
unam manum super abdomen, alteram ve¬
rò super costas posueris; moderatum ve¬
rò, sive incoactum anhelitum duxeris:
senties tum facile, solos musculos abdo¬
minis operatos fuisse. Ventre nimirum
sublato, diaphragma deorsum trahi, &
(O.) consequenter, tantundem Abdominis ca¬
vum ampliari, quantum diaphragmatis
planum, (in se laxum) sive diameter, mi¬
nor est semicirculo sui, deorsum tracti,
ac tanto amplius, quanta & plani diaphra¬
gmatis ductilis laxitas. Imo si stricta zo¬
na costas cinxeris, atque praefatum anhe¬
litum duxeris: senties ventrem attolli, &
deprimi, costis prorsus immotis. Et per
consequens, pulmonem, etsi alias mobi¬
lem (quod non): toto tamen die sic posse
quiescere. (P.) Sed in suspirio, oscitatione,
sternutatione, & forti anhelatione sen¬
tiuntur (nec enim antè) musculi interco¬
stales suo quoque vicariatus, & admini¬
culi fungi officio. Sunt namque costae
semicirculi deorsum propendentes, quos
musculi intercostales singuli singulos sur¬
sum attrahunt. (Q.) Hactenus quoque majo¬
res fiunt attollendo, quatenus tum fiunt
rotundiores, & sic pectoris cavitatem am¬
pliant. (R.) Sic nempe recta tantùm cervice
respirantes, alas & humeros in subsidium
flatus diducunt, manus utrimque, ad
elevandos humeros, sedilibus premunt,
ut pectoris cavum augeatur, ac majori tu¬
bere diaphragma deorsum promineat.
(S.) Uxor Patritii, enitendo prolem, (prodi¬
bat nempe in lucem natibus suis antror¬
sum) fregit atque laceravit sibi pleuram,
inter 7 & 8 costam, absque sensu (major
enim dolor obfuscat minorem) aposte¬
mate, etc. Mox à diebus puerperii, sensit
quoties comprimeret anhelitum, canen¬
do, vel assellando, si thoracem exuisset,
confestim protuberare ingentem tumo¬
rem, flatulentum, qui digito prementi ce¬
deret, atque intrò dimisso anhelitu pro¬
perabat. Adeoque deinceps, non nisi stri¬
cto thorace, dormivit. (T.) Undè liquido con¬
stat, anhelitum per pulmonem rectà duci¬
in thoracem. Quod & in muliere princi¬
pe similiter notavi, quae à partu sibi reti¬
nuerat, quod quoties anhelitum compri¬
meret, alterum gutteris latus instar vesi¬
cae tumidum nobis ostendit. (V.) Tum quoque
huc facit, quod Pulmoniacos, itemque
difficulter spirantes attentè considerave¬
rim, ac comperi plerumque illos laterum
uno cubare felicius, atque altero vix re¬
spirare posse. Etenim indubium est, quin
istud vitium sit ipsius pulmonis; quodque
Pulmonis prono latere (id est enim cui
tum aeger incumbit) quaque parte tum
costalem membranam tangit, pori sint
constipati, quibus aliàs respirare solet:
quod etiam supini tum lateris lobus, u¬
terque pulmonis, sint pori morbosè ob¬
structi, si non omnes, saltem pro magna
parte, idque metiendum à proportione
deficientis anhelitus. Quo argumento
manifestum est, pulmonem non attolli, &
concidere instar follis: sed poris pervium,
per quos aer ad & extra thoracem per¬
ssuus, ejus diducti, vel contracti, amplitu¬
dini aequatus respondet. Hinc nempe ere¬
cti, quam jacentes respirant melius. Eo
quod pulmo pendulus, undequaque po¬
ros liberos habet, qui non vitio oppila¬
tionis succubuere. (48) Error ergò Scholarum
est, quod doceant diaphragma esse mem¬
brum pulmonis motivum unicum, adeoque
pro¬