855
448 VICTUS RATIO.
Ideoque variant haec iuxta palatum Me¬
dentum. Nam quod uni sanum laudatur,
ab altero, cui id minus placet, vituperatur.
Hoc pacto enim Phasiani, perdices, stur¬
ni, merulae, & capones saginati, quadru¬
pedibus praeferuntur: quamquam haec
una nobiscum vivum foetum proferant,
& hactenus familiariora sint nobiscum,
quàm aves, pisces, & insecta, id est, ani¬
malia ovipara. Sic quoque pisces saxati¬
les anteponuntur marinis, & panis siligi¬
neus furfuraceo. Delicatuli enim, culinae
mangonio student, utque aegris placeant,
qui remediis & scientia destituti, profes¬
sioni aliàs sterili, sese emanciparunt, qui
enim coquorum didasculi evadunt. Quàm
impigre lustrant omnia, ut in culinis &
tricliniis sua exerceant imperia, utque vi¬
deantur omnibus sedulo praevidisse, in ae¬
gros tyrannidem exercere parati sunt.
Tanquam si cibi & potus graviorum mor¬
borum medelae forent. (4) Profectò me hu¬
ius partis semper insigniter puduit. Et
enim vel ab adolescente iam intus augu¬
rabar, sanationes esse medicaminum, non
autem ciborum effectus. Quapropter ut
languidam ciborum operam suspicabar:
ita quoque conjeci, strictam victus obe¬
dientiam, tam in mandante, quàm obse¬
quente, favore implicitam ignorantiam
veri, & ad aequati remedii, vel impostu
ram. (5) Econtra verò, qui ignem habet, is u¬
rere potest; & qui cultrum, is scindere va¬
let. Sic & qui aptum habet curandi arca¬
num, is sanare potest, regulas victus sper¬
nere, ac supervacaneam hac in parte Scho¬
larum industriam sive adulationem prae¬
terire. Error enim alioqui, qui à victus
electione supervenire potest, praepotenti
bonitate remedii facile anticipatur. Nam
si Hippocr. assueta, licet in se minus salu¬
bria, non assuetis praeferat, nec facile, nec
tuto, nec celeriter ab assuetis mutanda sit
diaeta: quid ergo non censendum de as¬
suetis electis, optatis, desideratisque ci¬
bis & potibus? utpote qui dictante sibi in¬
tus naturâ, remedium saepius praeluxisseo
comperta sunt, magno Medentum pudo¬
re, ubi praesertim eum antea vetuissent.
(6) Diaeta inprimis non tractat de apertè no¬
cuis: Non enim disputatur, an sanum sit
comedere toxica, vel tastas ollarum, etc.
Imò nec quidem si salubre sit, aegrum re¬
pleri multo cibo, aut potu, etiamsi enchi¬
mis. Vel si crapula, ebrietas, & vita inor¬
dinata sint actus sani, & iuvamina ad ser¬
vandam, vel recuperandam sanitatem ido¬
nea: sed Diaeta tota occupatur tantum
in delectu ciborum, atque potuum. Qui
tamen velut nutrimenta indifferentia, con¬
sistunt intra limites bonitatis, differunt¬
que tantum in latitudine neutralitatis.
Adeoque idcirco Diaeteticem, tanquam
proditricem ignorantiae causarum, verae
Medicinae, ac praepollentis remedii, sem¬
per aspexi. (7) Quotusquisque nimirum est
ille, qui repudiatis regulis sibi praescri¬
ptis, saepè non convaluit? Medicus inte¬
rim, ridente intra dentes inobediente
aegro, laudem sanationis suis arrogat re¬
gulis? Hinc nempe Ars ista Medendi in
omnes trahitur scenas, quia pauperiem
iudicii, tam in Medente quàm aegro, te¬
stantur regulae Diaetetices. (8) Undè non ra¬
rò sperant Medentes nancisci occasionem
excusandae necis, per aegrotorum inobe¬
dientiam, circa Diaetae regulas non strictè
servatas. Quanta proh dolor committun¬
tur hoc dolo absurda, quae mundo nondum
sat patent? Quod, dum nil sciunt, aut ha¬
bent quo morbum pellant, sibique obse¬
qui cogant; saltem censeantur culinae
blandimentis, multaque solicitudine, im¬
pedimenta augmenti velle tollere: (9) Si uti¬
lis Diaetae observantia foret, serviret in
morbo, vel in convalescentia. In morbo
enim, quàm est importuna, molesta, ac
impertinens? Dum plerumque appeti¬
tus iacet consternatus, quique sui compla¬
centiam, ne totus pereat, suadet? cujusque
conservatio tanti est momenti, quanti est
vitae indicatio? Statu enim vacillantis ap¬
petitus, natura sibi plerumque suggerit
convenientem cibum; idque non raro, tum
potissi¬