855
450 VICTUS RATIO
medii, superare morbum, certus esto, se
supervenientia è ciborum incongruitati¬
bus, eodem remedio longè facilius supe¬
raturum. Signum ergo debilitatis, atque
diffidentiae, in medico censui, quoties pu¬
dibunda culinae cura angitur; Is enim
condigno carens pharmaco, ut interim
aliquid agere videatur, neve stipendium
frustra capessat, spem suam in criticum
diem reponit, & delectum eduliorum
praescribit. Mea enim hac persuasione di¬
dici, primum. (19) Quod natura, in nobis, sa¬
pientior sit quovis medico, magisque
gnara suae utilitatis, atque damni, quam
cuncta Scholarum ingenia. 2. Quod natu¬
ra proinde sibi seligat, optetque conve¬
nientissima. 3. Quod pecus nunquam op¬
petiit, quia siti suae satisfecerat, nisi fortè
venenum deglutiisset, nimiaque voraci¬
tate succumberet, quod potus in febri
bus plurima ariditatis incommoda sub¬
vertat. 4. Quod bibere in siti, non esset
minus naturale, quàm micturientem min¬
xisse. 5. Ideoque cum hoc non exigat me¬
dentis consensum: illud etiam non ege¬
ret consultatione. 6. Quod simul cum po¬
tu exhiberem aliquot guttas, quibus faci¬
lè penetrantibus, praesertim in siti, pluri¬
mas una cum siti febres, jucunda aegro¬
rum voluptate, suffocaverim multoties.
7. Quod ingens appetitus erga rem, ap¬
parenter in regulis Diaetetices, nocuam,
plerumque ab ipsa dictitetur natura, cui
suum enotuit remedium, non autem
Scholarum libris. 8. Quod proin parum
anxii esse debeamus, circa res optatas pa¬
rum nocuas, minusque solitas. 9. Quod
si remedium debeat morbo praevalere, ci¬
bi, & potus, in sui latitudine nequeant
continere robur entis pharmaceutici. 10.
Quod cibi, si non remedium, ergo etiam
vix noxam contineant. Loquendo de ci¬
bis, ut talibus, id est, indifferentibus. Ego
haec mihi sic persuasi, haec sic aliis, prae¬
scripsi. Nimirum quod abstinentia, atque
parcimonia, sint optima in Diaetetice
media. Magisque, ubi ad lubitum aliquid
manditur. Iuxta proverbium: Quod sa¬
pit, nutrit. Etenim sufficit appetitui per
qualitatem, non autem per quantitatem.
Alioqui si satietas gravet sanos, multò
magis aegros atque debiles. 2. Come¬
dant scilicet, non quidem ad repletionem
cavitatis stomachi, nec ad voluptatis sive
gustus dictamen: sed quantum ad vitam
sanam tuendam facilè sufficit. Idque si as¬
suescenti primum sit difficile; saltem non
erit assueto. Quàm enim stultum est, ge¬
menti per morbum, suas pridem ingurgi¬
tationes infectas optare. (20) Nolim tamen
quisquam persuadeat sibi, hanc vivendi
sobrietatem, ac levem sarcinam, quen¬
quam praecavere à Peste, casu, vulnere,
fulmine vel calculo. Incidentia nam¬
que externa, digestionum oeconomiam
spernunt, quia superant. Calculum ni¬
mirum etiam inter externa rejicio, quia
à fermento iam alieno fit. (21) 3. Cum ci¬
bus omnis debeat mutari in cremorem,
sitque exquisita masticatio, quae dige¬
stiones facilitet, hinc perpetuo masti¬
cationem severissimè commendo. Siqui¬
dem unicus bolus, non ritè mastica¬
tus, plus negotii praebeat in corpore,
quàm tres mandendo contriti bene. A¬
ves enim ideo, quia dentibus carent,
duplici stomacho opus habent, utut dige¬
rendo essent alioqui potentissimae. O¬
mne quoque pecus ruminans, ut magni
in lege habitum; ita non spernendam
masticandi necessitatem nobis seriò incul¬
cat. Imò ea de causa in Sacris pro puro
brutum deligitur ruminans. 4. Denique.
(22) Quaecunque in crapula sumuntur, supra
fermenti stomachici potestatem, calefi¬
unt quidem intus: at putrescunt, nec et¬
iam eatenus digeruntur: ut in febribus
est luculentissimum. Quantum verò de te¬
nerioribus cibis sub crapula est assumtum,
digeritur quidem, labiturque è stoma¬
cho: At secum magnam indigesti mo¬
lem praecipitat, tam propter vasis tensio¬
nem; quam naturae onustae, & frenos de¬
serentis, incuriam. Sin autem digestum
fuerit,