855
452 VICTUS RATIO.
tùm abiit fermentum stomachi in febri¬
ente? Anne migavit aliò? anne extin¬
ctum? Quorsum enim abiisset fermen¬
tum, quod nusquam nisi in suis latibulis
gratum? nec perut etiam. Quoniam vita¬
le est; quicquid autem vitale semel per¬
iit, non redit iterum à privatione. Fer¬
mentum verò redivivum est. Id ergo con¬
tingit. Vel enim quandoque non pertin¬
git fermenti dimissio è Splene ad stoma¬
chum ob aliquem defectum alterutrius de¬
Duumviratu: vel saltem receptum in sto¬
macho fermentum, obtegitur alieno at¬
que febrili odore. Quod sic intellige. Esu¬
riens aliquis, atque optimè valens, im¬
portunis carbonum fumis diutius immo¬
rans, mox sibi nauseam oboriri percipit, &
ciborum aversionem, dein quoque dolo¬
rem sincipitis, atque tandem vomitum.
Fermentum itaque stomachi, nocuo car¬
bonum odore ut contegitur: ita pariter
virulento febrium motarum odore, & ni¬
doroso contagio, contingit confestim na¬
sci aversionem carnium, quatenus fermen¬
tum stomacho vernaculum contegitur il¬
lo nidore. Haec sic de diaeta mecum con¬
cluseram, & rationem victus intra paucas
supradictas regulas communes, iuxta na¬
turae cursum metiebar, antequam reme¬
diis majoribus potitus essem. (26) Sciens at¬
tamen, quicquid in stomacho convertitur,
specie cremoris diaphani, vi fermenti sui,
id initia vitalis succi suscepisse, licet non¬
dum vitam: atque ob id non ita sponte
putrere. Quicquid verò vel non dissolvi¬
tur, vel si in se sit dissolutum, nec tamen
suscepit fermentum, ut latex, salis muria:
id ipsum vel excrementum est, vel facile
tale fit, atque corruptioni est obvium.
Igitur in victus ratione potissimùm atten¬
dendum ad morbos, & cibos, quod ratio¬
ne morbi, aeger aspernatur, vel appetit.
Quippe ancillandum est naturae, nequa¬
quam autem imperandum. Fermentum
videlicet, quod cibos conficere debet, il¬
los praescribat, non autem Medicus pro
suo appetitu, neque unam ex authoribus
formam pro quibus vis calceis sumat.
Quasi hominum natura varia non se ha¬
beret per modum relationis ad aliquid.
Exercitia demum, labores, opera, quietes,
somni, aerque pendeant ex regulis, quas
nobis aliarum digestionum momenta di¬
ctitant. Vt scilicet succi de cremore gene¬
rati, felicius ad suos perveniant fines.
Haec est diaetae veritas, quam natura
spontè indicat & docet. Illudque unum
atque perpetuum esto. Quod quicunque
nactus est optima arcanorum remedia, uti
aegros mox restituit, & à morbo quolibet¬
cunque vindicat: ita etiam non aliam ae¬
gris, quàm sanis diaetam praescribit. Sanis
namque omnia censentur sana, eo quod
fermenta digestiva potenter quaelibet in
sui ditionem trahant, & coërceant. Adeoque
digestiones praescribant regulas Diaetae.
PHARMACOPOLIUM AC DISPENSATORIUM MODERNUM.
1. ARs Medendi repsit in fabulae. 2. Barbari prae¬
cellunt Europaeis in re herbaria. 3. Consuetudo
Galeni suffurandi aliorum inventis. 4. Herbarum
sexus scenicus. 5. Signatum in herbis, ridicule in
Chiromantiam translatum. 6. Paracelsi temeritas.
7. Inane inventum herbas in zodiacum retulisse. 8.
Quàm parum spectatum, quod maximi pendendum. 9.
Pudendum dotalia dona simplicium à gradu caloris
metiri. 10. Caespitationes Herbariorum. 11. Vera sim¬
plicium depuratio, hactenus ieiuna. 12. Cruor & san¬
guis, differunt etium in plantis. 13. Quercetanum de¬
cepit glacies. 14. Pater luminum solus dator cognitio¬
nis insusae, absque effectuum observantia. 15. Vane
media ad noscendum vires simplicium. 16. Specifi¬
cus sapor. 17. Desiderata in scientiis simpliciae.
18. Pyrotechnia viam pandit. 19. Diversitas agen¬
tium in natura. 20. Remediorum Spagyrorum diversa
actiuitas. 21. Balsamus omnes herbarum succos prae¬
seruans à putredine, absque proprietatis alterativae.
22. Census extractorum & Magisteriorum. 23. Hor¬
renda simplicium confusio, ac pluralitas. 24. Dispen¬
satoria valent tantùm ad expeditionem: non autem ad
appro¬