855
DISPENSATORIUM MODERNUM. 461
opticam sui cognitionem, desideratam ex¬
postulant praeparationem & appropria¬
tionem, Cognitio inprimis scientiarum:
non autem traditiones ad lubitum narra¬
tas, & sibi invicem transcriptas, praesup¬
ponit. Praeparatio verò, non solùm ebul¬
litiones officinae, aut contusiones exigit:
sed totam Pyrotechniam. Tandem ada¬
ptatio, applicatio, sive appropriatio requi¬
rit fundatam in lumine naturae theoriam,
hominis, morborum, & affectuum, dein¬
de dependentias, mutationes, & alterita¬
tes. Non mirum itaque, desertam stetisse¬
simplicium doctrinam. (18) Sub tanta interim
mortalium socordia, omnipotens digna¬
tus est suscitare Spagyros, qui de trans¬
mutatione, maturitate, tinctura & promo¬
tione virium, velut de summè necessariis
meritò cogitarent. Et sic sensum progres¬
si ad Medicinae unitonum, voti compotes
evaserunt sequaces. Non enim ad ficto¬
rum humorum ametriam, luctam, deflu¬
xiones, imò nec quidem ad producta, sive
fructus morborum iverunt (ad quorum
nempe averruncationes noverant sequi
duntaxat palliationes morborum recidi¬
vales) sed ad anteriora, sive priora, stu¬
dium converterunt: scientes, quod pote¬
stativa basis multorum defectuum, chara¬
cterizata esset in Archeo vitae. Quocirca
per puritatem, simplicitatem, & subtilita¬
tem remediorum, symbolum habentium,
tentaverunt ingressum ad vitam mediam.
Ut si qua illorum, non ad prima nostri
constitutiva penetrent: saltem in horum
limine, dotem suam exponant, excitando
nostras potestates, grato sui alloquio.
(19) Siquidem natura, nedum agnoscit actio¬
nes agentium, quae prorsus intrant in di¬
tiones patientium (corporalis nempe
dumtaxat est actio, ejusmodi, & nutricis
facultatis obedientia) verum, est & agen¬
tium altera, non spernenda authoritas,
quae est dotis nativae explicatio, in ipsam
Archei vitam mediam, propter mortali¬
tatis, feculentiae, & turbulentiae seque¬
strationes. Qua superioritate, ejusmodi
agentia, à suis patientibus nequicquam
tolerant, multóque minus alterantur per
renitentiam aut reactionem. (20) Nonnulla
enim sic praeparata remedia, surdo sui con¬
nubio, nostras sic recreant facultates, ut
certiores nos faciant, se ad hoc in mun¬
dum venisse. Quaedam enim sui fragran¬
tia nos velut reficiunt. Sunt & alia, quae
clausa, impediuntur suam nobis benevo¬
lentiam ostendere. Vt aurum, & gemmae.
Alia demum, solutis vinculis, in gradum
deducuntur, velut incrementi savore fe¬
licia, potéstatum suarum adepta libertate
& authoritate, nos erigunt à lapsu, & so¬
lantur. Non sanè inertius, quàm alioqui
lethalia Aconita nostras vires pessum¬
dant. Abigunt nimirum corporale, imò &
fermentale virus: Non autem, quod ali¬
quod pharmacum queat extinctas, aboli¬
tas, & exantlatas de novo reficere pote¬
states, partibus insitas. Caeterum error
scholarum fuit, succos herbarum, cum suo
parenchymate, fermento prius non subi¬
gere, antequam optimarum partium se¬
lectio sit possibilis. (21) Tum quoque negle¬
xerunt indagare, quod succus rerum, pre¬
lo expressus, solo odore cuiusdam ignis
sulfurei, maneat deinceps absque saccha¬
ro vel alio additamento incorruptus: cu¬
jus favore acquirit balsamicum aliquid,
haustusque aethereos sibi incorporatos
transfert ad magnam entelechiam. Porro
descendens ad officinarum labores. In¬
primis enim, quanquam extracta videan¬
tur inertem stomachum, à labore suble¬
vare: illa tamen non magnifacio, ob erro¬
res iam ante notatos. (22) Magisteria verò lu¬
bens extractorum vice repono, quibus to¬
ta rei substantia in primitivum succum re¬
dacta est. Qui praeparandi modus Me¬
dentum vulgo manebit in aevum incogni¬
tus. In qua solutionis retroitione, sponte
separantur succi heterogenei, diversis ple¬
rumque fundis, sibi invicem supernatan¬
tes, siditque unus rector, diversitate in¬
signis, ens seminale continens. Secundò
commiseror in officinis, tot simplicium
con¬
Nnn 3