855
POTESTAS MEDICAMINUM. 479
bulliendo à laxando deficit? & hactenus
calcem nescit? (36) Sensi praeterea Chymiam
dare operationes potentiores, & absolu¬
tiores, & per eandem parari, quae antea
non erant. Neque enim oleum laterinum
inerat formaliter in oleo olivarum, ut nec
spiritus salis, sali; vitriolive, vitriolo, etc.
Nam per ignem, acrimoniam sumunt, ut
mel, saccharum, manna, ros, terra, etc. A¬
lia proinde corrosionem suam deponunt,
ut succus citri, flammula, ranunculus, pi¬
per aquaticum, etc. (37) Errant ergo, qui adae¬
quatè spiritus ex concreto aestimant. Si¬
quidem etsi Aromata, & odora, saepè per¬
stent in distillando: seminales tamen con¬
creti vires plerumque per ignem pereunt,
& aliud fiunt. Quaedam enim separatis vo¬
latilibus, fiunt alkali; calx, cinis, vitrumque,
quae antea non erant in concreto. Sensi
enim nil concreto inesse, quod non mana¬
ret è suo semine. Ignis enim cum sit mors
rerum, semina rerum si non totaliter de¬
struat: at saltem insigniter transmutat. I¬
taque alibi praeparatio transmutat mate¬
riam totam, ut in Magisteriis: alibi verò
propter sequestrationem quorundam, re¬
licta tantùm mutat, acuit, perdit, vel con¬
sumit. Tertiò denique per adiuncta subin¬
de, res ipsae simul cum adjunctis diversi¬
modè ab igne transmutantur, & neutrum
fiunt. Vt vitrum. Quod non amplius cinis
& atena est. Saepè etiam citra ignem, ad¬
juncta radicem mistionis penetrant, idque
praesertim intercedente fermento, ac tum
constituitur concretum neutrum. Sic nam¬
que ex pane secalitio & melle, generantur
formicae: ex melle & rore, anguillae; ex ba¬
silicone & fracedine lapidis, scorpiones:
ex vitulo strangulato & rore, apes. Quae
vero sola fusione miscentur, saepe in pri¬
stinum esse reduci patiuntur. Sic enim etsi
vitrum non amplius sit arena. Inde tamen
per artem, imò & per senium fracedinis,
arena eadem repetitur: quia adhuc sem¬
per materialiter inest, impermutata, quia
absque fermento. Sensi idcirco multa vola¬
tilia, sociata volatilibus, ob mutuam invi¬
cem actionem, transmutari in aliquod ter¬
tium. (38) Volatilia demum à fixis fixari, & mi¬
grare hactenus in novum ens. Alioqui fi¬
xa, nexa fixis, permanere in pristino esse.
(39) Sensi quoque, remedia mineralia, in salis
naturam mutata (non intelligo, quae per
adjunctum condiuntur salem) secum ge¬
stare sua semina, in gradum tamen exaita¬
ta. Haec de metallis hematinis Paracelsus
sat docuit. Quibus etsi totum metallum
resolvatur, in alienam dispositionem (quae
est magisterii) attamen, quia exin mox
Mercurius currens elicitur: quicquid sa¬
lis resolubilis naturam verè assumsit, non
est mercurius, sive metalli interior, & im¬
mutabilis nucleus: sed saltem sulfur ejus.
Quapropter ejusmodi hematina, admiran¬
das in remedica operationes perficiunt.
Sensi ergo hematina Solis, & Lunae, quod
etiamsi ex puritate sui balsami conforta¬
rent: tamen aliquid alieni in se continere,
respectu nostri. (40) Sensi inquam cruditatem
Saturni, pinguedine fixorum salium solu¬
bilem, solo quandoque igne carptim dele¬
bilem, sicque dividi compositi partes, cru¬
dumque argentum vivum currere permitti. Sulfur
figitivum superans in Saturno, trahere ad
volatum, fixum, inseparabiliter iunctum.
Quodque expediet inprimis Saturni subli¬
matio. Cujus expressione nulla est eleva¬
ti ad residens, coloris aut substantiae dif¬
ferentia. Vnde etiam caloris, fusionis, &
mollitiei causis, post calcinationes & re¬
ductiones, residuis medullitus, sine igne
fusionem, solitamque mollitiem mini¬
mè refutat. Eadem causa dulcedinis Sa¬
turni. Calcinata enim acerrima, si, ut
in plumbo, temperantur, concursu vi¬
triolatorum, cum proprietatibus salis
armoniaci resoluti, & tartari putrefa¬
cti, dulcorantur. Quorum singulorum
symbola, examinibus universis, plum¬
bo maximè distillando, separando in
partes salsas fugitiuas, sulfureas, colora¬
tas, pingues, acredine aluminis roche,
à sagaci & industrio Chymico, non si¬
ne ingenti delectatione depraehenduntur:
Sensi