855
POTESTAS MEDICAMINUM. 481
vulnere, olea, & emplastra, non secus at¬
que in stomacho cibi digeri ac transmu¬
tari in novam carnem. At nescit, non iri¬
in digestionem sextam, nisi gradatim per
praecedentes. Hactenus non fit cruor in
stomacho; ut neque ulla fit nutritio, ab
enemate, in Colo, vel ilei confiniis, de¬
tento, utut susurrent Scholae in adversum.
Nam jura mox in intestinis putrent, nec
ibidem est factio cremoris. Absit autem,
quod cruor fiat, si ante non fuerit cremor.
Nec iecur est officina cremoris; multò
minus incarnatio in stomacho. Minimè
verò, quod ex emplastro, materialiter ca¬
ro, aut cruor fiant. Aperta enim cute,
mox illi introducitur putredo, non secus
atque laeso ovi cortice, corruptio. Hinc
namque Ichor, sanies, pus, aqua glarea¬
lis latex vermes, etc. (50) quibus praecaven¬
dis tota cura Chirurgi navat, quibusque
semotis, sponte succrescit caro, non autem
ex remediis applicatis. Salia quoque no¬
bis domestica, sensi, condiendis cibis, dis¬
solvendis quoque & extergendis sordibus
esse aptiora, quàm ut in alimentum pro¬
moveantur. (51) Olea verò, vix sanguifica¬
tioni propria: minimè autem illa, quae
per ignem adscendunt. Aquas autem stil¬
latas, exiguas habere sortes medicaminis.
(52) Eò quod natura gaudeat ubique alimen¬
to, è corporibus, sub sua synthesi exsisten¬
tibus patrato. Ideoque salia artificiosa al¬
tiùs penetrant, quàm olea. Quae sangui¬
ficationi resistunt, nec permiscentur. (53) Id¬
eoque salia aromatum, ex oleis illorum
facta, primi entis illorum vices, subeunt.
(54) Magni habenda esse Magisteria, quod ho¬
rum sit substantia integra, digestibilis, ac
fermentis obediens. (55) Ideoque naturam
respuerè cibos essentiis conditos, ob fer¬
mentationis difficultates. Omnia enim
nimis graduata, vitam mediam cruoris
post se trahunt: non autem à fermentis
facilè subiguntur. In summa. Quae per¬
tinacius vitam sui mediam conservant,
non facilè ab Archeo superantur. Nec so¬
lum digerendo contumacia; sed pervi¬
cacia sunt, & in nos agunt: quatenus
non subacta. (56) Aerugo autem, crocus aeris,
cerussa, praecipitatus, sublimatum, etc.
ascenderunt in virulentiam per addita¬
menta. Haec autem intra Mercurii radi¬
cem cum non admittantur, foris tantum
cirea sulfur operantur, ibique per modum
recipientis, variè disponuntur. (57) Sensi tan¬
dem sextuplicem digestionum in nobis
differentiam, earumque tres priores oc¬
cupari circa dispositionem materiae, ad
alendum destinatae: quam licet verè trans¬
mutent, tamen potius ad praeparatoriam
dispositionem, quàm ad vitalem ejus de¬
sponsationem praemittuntur. In quarta
siquidem, vis vitalis cruori communica¬
tur. (58) Sicque dirimitur lis, an sanguis sit
animatus. Nam cruor non est verè ani¬
mantatus, donec sanguis sit. Qui non
alio sine per septum Cordis in Aortam
trahitur, nisi ut in illo condo, vitâ dote¬
tur, & Mente informetur. Nutrimur au¬
tem utroque, non secus, atque ex dupli¬
cis sexus semine orimur. Fortè enim my¬
sterium Lithurgiae hinc cognoscitur, cur
paucula aqua, multo vino misceatur. Vt
aqua in cruorem, & vinum in sanguinem
transeat. Quintam ergo digestionem sensi¬
planè occupari, circa vitae participativam
communionem. Sextam verò tandem o¬
perari qualitate dispositiva: sed fermento
gaudere assimulativo & humanitatem in¬
ducente. Alia ergo qualitate excitantur,
operanturque externa quam interna auxilia.
Obesi tendinum doloribus & spasmis cor¬
ripiuntur: quos tamen humana axungia,
foris oblita, lenit. Etenim sexta digestio est
tota assimilativa: nititur ergo illatam
axungiam in sui vitalem auram mutare.
(59) Interna verò pinguium axungia, iam à fer¬
mento assimilante subacta, custoditur
absque actione. Sed digestio sexta, in¬
trat in vitam mediam, illitae axungiae,
externae, quam Archeus noster ideo
sibi appropriat. Quae vita, ejusque pro¬
prietates, occultantur in vita ultima axun¬
giae internae. (60) Quinetiam sensi, quomodo
Cau¬
Qqq