855
490
IGNOTUS HOSPES
intensioribus, oriatur tertia, sive neutra,
quam Diathesin sive ipsum morbum di¬
xere. Adeoque utut negotium volvant,
hactenus morbum inter qualitates habi¬
tare jusserunt: humores autem, licet in¬
temperatos, plerumque extra classem
morborum abegerunt. Cataracta scilicet
in oculo, quanquam ut substantia, imme¬
diatè visum intercipiat, attamen morbus
esse non potest. (20) Finxerunt ergo quod¬
dam Ens rationis, ac Imaginariam relatio¬
nem, sive obstructionem, quae morbi om¬
nem proprietatem contineret, veréque
morbus esset, rejecta cataracta. (21) Atque ita
sensim morbus, ad non entia & privatio¬
nes devenit. lamque ridiculè pro morbi
essentia, distinguunt intemperiem simpli¬
cem à coniugata; & utramque iterum,
ab humorosa. Cum humor esset substan¬
tia graduum expers. Distinxerunt nimi¬
rum qualitatum primarum societates,
symmetrias, & ametrias in stemmata: dein¬
speciosa inde schemata erexere, tandem¬
que integra volumina ejusmodi fabellis
implevere. (22) At nunquam saltem malum,
aut vitiatum in nobis humorem nasci,
admiserunt, qui non praesupponat intem¬
periem aliquam elementariam, sibi ma¬
trem. Quocirca Intemperies in Scholis,
tantum erit causa causae, & causati: non
autem erit ipsum causatum, sive Morbus,
nec demum causa connexa, immediata,
& connexa morbi. (23) Saepè iterum mutata
animi sententia, ejusmodi qualitates, ex¬
tra morborum atque causarum censum
abstulerunt: atque dumtaxat in sympto¬
matum, sive coincidentium catervam, in¬
distinctim relegarunt: dubiae prorsus,
quid Morbus, quid causa patrans, quidve
symptoma foret. De morborum verò oc¬
casionalibus internis (quas libro de fe¬
bribus, primus in medium adduxi) deque¬
morborum productis aequivocis, nil au¬
ditum in Scholis. Etenim praeter calores,
frigora, dolores, debilitates, ejusque ge¬
neris coincidentia, non alium cognovere¬
morbi fermentalem effectum: quibus tan¬
dem pro epilogo, mortem attulere. (25) At¬
que ita privativa positivis confusè nexu e¬
runt. Interim haesitarunt, cuinam Praedi¬
camento morbos inscriberent. Saepè nam¬
que morbum qualitatem denominant:
aliàs quoque habitudinem quandam re¬
lativam: non rarò quoque qualitatem de¬
numero actionum: saepe de Praedicamento
quantitatis ajunt, dum scilicet non ipsas
primans, qualitates, sed dumtaxat illarum
intemperiem, sive gradum, vel excessum,
morbos ajunt. (26) Dumque sextum digitum in¬
numeros adducunt. Praedictorum autem
immemores, volunt resultantem quan¬
dam dispositionem, ab noxia humorum
qualitate utramque morbi paginam im¬
plere. Sic nempe, ut ista dispositio sit filia
illius noxiae qualitatis, velut causae mor¬
bificae. Adeoque tum morbus, potius lęsae
actionis, quàm laedentis actiones, vicem
haberet. Itemque morbus non esset am¬
plius Intemperies, qualitatisve excessus:
sed aliud productum (adhuc anonymum)
ab ipsa intemperie (puta noxia humo¬
rum qualitas) generabit Diathesin: quae
sola, atque unica, tandem verè mor¬
bus esset. (27) Enimverò Epilepticus, Ma¬
niacus, Podagricus, & Quartanarius, prae¬
ter & extra paroxismum, sunt morbosi,
morbumque intus fovent: non tamen
habent ejusmodi dispositionem, sive Dia¬
thesin (etenim si Scholae credant morbos
esse mera accidentia, haec sanè dormire
nesciunt, nec sunt dum non agunt) tem¬
pore quietis ab invasione. Ergo saltem
in ejusmodi aegris, nullatenus morbus
erit ejusmodi dispositiva Diathesis. (28) Ite¬
rum sui immemores iubent. Si ista Dia¬
thesis sit exigua, quod non sit habitura
rationem vel essentiam morbi: sed id¬
circo tum statum pariat neutrum, sive
ens hermaphroditicum, inter morbum,
& non morbum: adeo ut ejus esse, me¬
dietatem participet de non esse. Idque
tam in statu decidentiae, quàm conva¬
lescentiae. Quinimo ejusmodi exiguam
Diathesim, non inter morbos: sed cum
debili¬