855
MORBUS. 497
niret. Tertiò, Si remedium debeat remo¬
vere ipsum laedens actionem. Illud vel
habebit singularem monarchiam, qua evo¬
cet, & concutiat ipsum laedens: vel reme¬
dium se junget naturae ipsi, idque tam u¬
nitissimè, quod connexis viribus, & tan¬
quam unitum iam unum, se statuat in
termino opposito, adversus ipsum laedens.
Non enim verum est prius horum. Quo¬
niam remedium esset tam exoticum na¬
turae, quàm est ipse alioqui morbus, pro¬
pter particularem directionem, & arbitri¬
um motuum, ab Archeo nostro spretum:
Nam si iuvare deberet, haberet potesta¬
tem natura humana superiorem, tali mo¬
do, quod nec legibus morbiferis, nec mor¬
tiferis pareret. Adeoque causam morbi¬
feram, tam è cadavere, quàm languente,
expelleret. Nec item locum habet poste¬
rius. Quia si remedium uniretur naturae,
radicaliter, ac mistione unitiva, haberet
privilegium supra sortem alimenti. Non
cadit ergo in definitionem morbi, ipsa
laesio actionis. Peculiariter, quod reme¬
dium non tam respiciat causam occasio¬
nalem, quàm ipsum efficiens morbificum
internum. Vndè verificatur axioma: "Quod
naturae ipsae sint morborum curatrices, ut effe¬
ctrices". (57) Utrobique scilicet morbum cum
symptomate confundunt, in sanandorum
perniciem. Cum sanatio in ablatione cau¬
sae occasionalis frequenter, nunquam au¬
tem in symptomatum remotione sita sit.
58. Et quia ablatio causae occasionis existi¬
matur materialis eductio, hactenus non
nisi solutiva & diminutiva contentorum
viguere. Obi alioquin ablatio causae occa¬
sionalis plus respicit correctionem, vel
pacationem efficientis proximi, quam
materiae occasionalis avulsionem: utpo¬
te quod à correctione, etiam citra mate¬
riae occasionalis ablationem, mox cessa¬
rio, insperataque quies, imò & sanatio
prerumque obveniant. Quod in cura sym¬
pathetica frequenter occurrit, & manife¬
stò liquet. Scholae itaque, per artificialia
receptae, quodque putarint omnem gene¬
rationem inchoari à puncto privativo
corruptionis, nescivere: quod id, quod
iam in materiali quorumcunque initio
seminali fluit, habeat iam eo ipso suum
esse reale, licet immaturum, sitque per
hoc, hoc aliquid in seipso, ac distinctum à
quolibet alio: quodque acquirat per na¬
turalem generationem dumtaxat maturi¬
tatem, & illustrationem in sui apice, ob
novum agendi lumen formale. Nec equi¬
dem semen proinde à sui constituto dif¬
fert, per causam efficientem internam, &
materiam: (60) sed dumdaxat per individua¬
lem perfectionis alteritatem luminis for¬
malis, prout alibi de ortu formarum. Se¬
men namque, quod prius excitatore o¬
pus habebat, adepto hoc lumine formali,
est deinceps seipsum movendo. (61) Scholae
quoque subinde considerant morbum,
velut ac si esset productum neutrum, pro¬
fluens per activitatem causae, & relucta¬
tionem naturae nostrae. Ast ego scio, tam
formale agens, quàm patiens in morbo,
esse nobis in illo actu peregrina. Scio ni¬
mirum Caducum, diebus silentii, non mi¬
nus realiter esse in nobis, quam dum in
pleno accesso fuerit. (62) Scio quoque, mor¬
bum esse ens reale, substantivum. Non
autem relativum, non nudam habitudi¬
nem agentis & luctantis ad patiens, tan¬
quam extremorum ad medium. Nec de¬
mum esse conformitatem proportionis,
aut disproportionis inter extrema. Licet
hic respectus formandae relationis, inter
entia rationis, sit propinquior effectu na¬
to. Scio praeterea, omne agens naturale,
natum esse producere sui simile, excepto
eo, quod agit per Blas (vis autem tam lo¬
caliter motiva, quam alterativa, quia no¬
mine carebat, visa mihi est vocari Blas, in
initiis Physicorum.) Sic Coelum meteora,
non coelos generat. Et homo, per Blas vo¬
luntarium; itemque Archeus per Blas
ideale, atque seminale, diversas suscitat
alterationes. (63) Agens verò seminale, inor¬
dinatum, per Blas peregrinum, abortit
monstrum, quod propriè morbus est.
Sss Nam