855
IGNOTUS HOSPES
498
Nam etsi morbus, iuxta sui causas, sit natu¬
ralis: nostri tamen respectu, non definit
esse contra naturam, tam quatenus à Blas
exotico incepit, quàm quòd Blas hostile
gerat, ac de sese suscitet. Ideoque neque
hoc monstrum generat foetum sui simi¬
lem, nisi per fermenta transferat seminale
suum contagium, faciatque) sic morbos
in aliis per accidens. Quod autem ad effi¬
cientem morborum causam attinet. (64) Est
quaedam intus partu abortivo, nata causa
efficiens (qualis cataracta in oculo, cal¬
culus, materia febrilis) quae licet à scho¬
lis dicatur causa efficiens morbifica, im¬
mediata & continens: est tamen dumta¬
xat occasionalis morborum, & externa re¬
spectu vitae, in qua semper omnis morbus
est. Ideoque nec potest ejusmodi visibilis
materia, non solum veri efficientis ratio¬
nem obtinere: sed nec etiam esse de ma¬
teria, intrinseca ipsius morbi, esse pars ul¬
la. Permanet itaque concicatrix, & occa¬
sionalis causa morborum. (65) Eò quod effi¬
ciens seminalisque materia, si facultates
vitales, adeoque & vitam immediatè at¬
tingere atque penetrare debeat, utique &
in puncto, vitae symbolum continere, est
prorsus necessarium. Usque adeo & illud
in morbis seminalibus perpetuum est,
quod morbus, ut nunquam est in cadave¬
re: ita non potest non esse in vivo. (66) Por¬
rò efficientium causarum quaedam est at¬
que manet externa. Ut ferrum vim impul¬
sivam nactum, morbum facit in materia
divisa, qui vulnus dicitur. Pariformis est
attritus vesicae à calculo factus. Nam
quanquam efficientia quaedam externa
sua habeant initia seminalia quibus gene¬
rantur (ut calculus) respectu tamen mor¬
bi, quem pariunt, carent seminibus, ideo¬
que sunt ipsi morbo externa, ac peregri¬
na. Interna verò occasionalia semen ha¬
bent, quo fovent morbum à se excitatum,
claudunturque etiam saepè, in facto esse.
Ut patet in febri, apostemate, etc. Sunt
demum efficientia occasionalia, quae con¬
tinua atque fermentali propagatione
contaminant. Ut ulcera, Icterus, ec. Sunt¬
que interna occasionalia, quae dudum
subinde dormiunt. Vt in Caduco, Poda¬
gra, Mania, Asthmate, febribus, &c. Inter¬
norum quoque occasionalium, quaedam
incessanter laborant, ut materiam nostri
corporis, à vitae communione alienent.
Quibus si accesserit fermentum (quod
Hippocrates in morbis vocat divinum)
fiunt colliquationes. In febri verò, occa¬
sionalis materia efficiens, juxta geminam
sibi proprietatem concitat Archeum, ad
propulsionem, in consumtionem sui.
Quare nec aliud post se productum relin¬
quit: nisi nova Idea, ex Archeo irrito pro¬
fluxerit, per accidens. Qualiter Hydrops
febres sequitur, etc. Dolores autem, so¬
pores, vigiliae, debilitates, etc. symptoma¬
ta atque diatheses esto. (67) Sic quoque effi¬
ciens seminale alienum patrat calculum,
ibique cessat, licet deinceps in momenta
molestias excitet, novosque motus. Pro¬
ductum autem Calculi sunt excoriatio¬
nes, & novi morbi, qui monstra sunt pa¬
renti suo absimilia. (68) Nam propriè loquen¬
do, generatio Calculi, non est morbus:
plusquam ipse calculus, qui in se est com¬
positum naturale, nostri autem respectu
morbosum. Quapropter & in matula, &
extra vitam, generatur suis causis petrifi¬
cationis. Adeoque est monstrosus, & ano¬
malus morbus: utpote qui per accidens,
& extra vitam, in nobis nascitur. (69) Denique
simulatque effectus, sive productum in fa¬
cto esse, amisit suum ocasionale efficiens,
illud productum non est amplius ipsa am¬
barum causarum connexio, sive morbus
pristinus: sed suas sibi habet causas, prima¬
rum causarum connexione posteriores.
(70) Sic namque Apostema peperit ulcus: hoc
verò plorat virulentum ichor: hoc denique
non rarò excoriat, pristinum ulcus mutat,
vel novum suscitat. Nil autem attingit pa¬
trans ulcus, sive suum Ichor deinceps ul¬
ceret, sive non: quia non est illi intentio
effectiva, ad producendum ulcus ex Icho¬
re. Quia ipsa sanies, sive Ichor, est produ¬
ctum ulceris patrantis, quod suam inten¬
tionem effectivam, atque seminalem, sus¬
cepit.