855
IGNOTUS HOSPES
500
Sopores, calores, frigora, dolores, vigiliae,
inquietudines, vomitus, debilitates, etc.
Aliàs quoque morbus sępe convertit ma¬
teriam hospitii. Dum scilicet Archeus, à
fermento occasionali suscitatus, profert
novum productum: Sive interim morbus
prior claudatur in termino producti, sive
non. Nec rarò quoque morbus producit
occasionaliter monstrum sibi absimile.
Dum febres causat hydropem; catara¬
ctam, scirrhum, etc. quia sunt producta
morborum per accidens: quorum scilicet
nova Idea ex Archeo, est genitrix. (74) Vt in¬
fra suo loco patebit. Est autem debilitas
fructus universalis morborum, horum pe¬
dissequa. Quae scilicet nil aliud est, quam
dispositio, consequens virium diminutio¬
nem. Estque vel totalis, propter notabilis,
vel nobilis partis afflictiones. Contingit
etiam, ob adhaerentiam morbosae occasio¬
nis, ad partem aliquam solidam. Vndè tan¬
dem, extincto ibidem Archeo, partis illius
sideratio, & totius mox inde mors, quo¬
que profluunt. Vel est debilitas particula¬
ris, ob Blas particulare, affectans per sui
thimosim, aliquod membrum. Sic enim
è stomacho vertigo, dolor capitis, &c. ut
ex utero, partes per aspectum diversimo¬
dè & miserè languent. Quae certè sympto¬
mata sunt, & fructus Archei, non autem
morbi ejus: qui aliàs naturaliter sua re¬
condunt in se efficientia. Prout alibi de
actione regiminis. Distat denique morbi
productum à symptomate in hoc, quate
nus hoc est fructus, mitigationem qui¬
dem ab ipso Archeo: non autem cura¬
tionem postulat, quantum ex se est. Quia
unà cum morbo evanescit pariter. Produ¬
cti autem morborum, nullam in Scholis
in venio mentionem: sed vel cum sympto¬
mate confunditur, vel novae cuidam in
temperiei, novoque humorum affluxui
tribuitur. (75) Alii quoque solent morbos di¬
care partibus continentibus: causas item,
partibus contentis: symptomata verò, in
impetum facientem spiritum, relegare.
Malè inprimis memores, quod contentis
humoribus, primarum calorem, ac frigus
adtribuant, tanquam morbos. Denique si
morbus in Continenti, & causa in Con¬
tento. (76) Quibus quaeso causam, & morbum
movebit, si non spiritus nobis innatus?
Quis patrabit è causa morbum, si non spi¬
ritus? Etenim sicut Ira, verecundia, & ago¬
nia, calefaciunt per Blas: ita timor, dolor,
& tristitia refrigerant, citra humorum
opem. Piper autem & calefacientia cale¬
faciunt vivos; non autem cadavera: ut
neque Cantharides, flammula; vel apium,
haec vesicant. Caustica verò etiam absu¬
munt cadaver: idque non effectu proprii¬
ardoris: sed sola vi salis caustici, qui partes
solidas resolvit in salem absque calore.
Pro ut nimirum calx viva, resolvit ca¬
seum in mucilaginem. Caustica itaque
Escharam in vivo generant, non autem in¬
cadavere: sed hoc resolvunt, simplici re¬
solutione sui salis. At quia in vivo, intus
simul accenditur Archeus, Eschara ab
utroque agentium, (Caustico nempe, &
Archeo) producitur. Tandem Ignis indif¬
ferenter, tàm vivum, quàm mortuum cre¬
mat: & celerius ipsum vivum. Quia ignis
ab extra consumit ardendo: & intus fit
spiritus ipse causticus, sui accensione. (77) Ex
quadruplici ergo mechanica, ignis nimi¬
rum, Piperis, Vesicatorii, & Caustici, No¬
tabilia quae sequuntur, sponte defluunt.
1. Quod calefacientium calor effi¬
ciens, sit noster. In pipere ideo est tantum
occasionalis excitativus.
2. Quod febris non sit essentialiter ca¬
lor; sed ex proprietate Blas alterativi, tam
frigus, quam calorem genialia habeat.
Idque non efficienter: sed tantum occa¬
sionaliter, incitativè, & accidentaliter. So¬
lus autem Archeus est efficiens caloris &
frigoris. Nec enim materia febrilis, in cor¬
pore aliàs calido, iam fit frigida, tum de¬
inde calida, ut ad ejus alternitatem totum
corpus frigeat, & caleat. Sed sunt opera, &
Signaturae vitae: non seminum in materia
morbosorum proprietates: sed merae pas¬
siones corporis, à calore & frigore Ar¬
chei,