855
MORBUS 501
chei, sic commotae, per Blas. Ideoque nec
amplius contingunt in cadavere, ut neque
postquam morbus potitur victoria, nec
etiam dum morbus cessat, remanente in¬
terim materia occasionali.
2. Quod ipsum, quod in nobis efficit
calorem, etiam efficienter pariat frigus,
Non quidem privativè, respectu caloris:
quia frigus est reale, & actuale Blas Ar¬
chei.
4. Quod nulla sanatio, per contraria,
ut neque propter similia, fiat: Quia mor¬
bus consistit in Idaea seminali essentiali¬
ter, & in materia Archei: At saltem sub¬
stantiae non admittunt in esse sui contra¬
rietatem.
5. Quod morbus superetur primitivè,
extinctione Ideae, sive ablatione materiae
essentialis. 2. fontaliter, per sedationem, &
pacationem Archei turbati. Ac 3. à po¬
steriori. Si nempe auferatur materia oc¬
casionalis, quae Blas motivum, atque alte¬
rativum hospitii excitat, ut Idaea, sive
morbus, efficienter fiat.
6. Quod utraque causa interna, con¬
nexa in Archeo, sit ipse substantialis mor¬
bus, habens in se propriam radicem. Ma¬
teria autem occasionalis, utut in corpore
recepta, semper sit externa; quia non est
de radice interna, & essentia morbi.
7. Quod symptomata sint accidentia
per accidens, per excitationem prosilien¬
tia, iuxta varietatem recipientis cujusque.
Estque potius error avius, aut furor pote¬
statum nostrarum.
8. Quod Archeus, qui nos in utero
formavit, cuncta dirigit etiam, modera¬
tur, movet durante vita. Idcirco causae oc¬
casionales percipiuntur dumtaxat in Ar¬
cheo. Qui dein, iuxta conceptam inde per¬
turbationem, parit suas Ideas, quae im¬
mediatè Blas habent, quo movent, diri¬
gunt, commutantque, & peragunt, quic¬
quid in sanitate & morbis contingit. Par¬
tes autem corporis, tam continentes,
quam contentae, itemque morborum cau¬
sae occasionales per se, sunt mortuae, atque
desides, nec se, aut aliud quicquam, move¬
re possunt. Cum nil moveatur à seipso,
quod per se ac primariò vitale non est.
Excepto pondere naturaliter decidente
deorsum.
9. Quod producta, & morborum effe¬
ctus, sint generationes, seminales, depen¬
dentes sic à seminibus, quod horum pro¬
prietates referant.
10. Quod calor, frigus, calores, etc.
cum non sint causae propriae morbi, neque
morborum vera producta: sed tantum
accidentia symptomatica, & signaturae
morborum, ideo nec per se subsistunt et
iam: sed ita à morbis dependent, ut unà
cum illis, umbrae instar, recedant. Utpote
sunt errores luminis vitalis, sive Blas erro¬
neum, è morbis concitatum.
11. Quod morbi sint entia seminalia
(exceptis extrinsecis, vulneribus, attritu,
combustione, &tc.) ideoque effectus Ar¬
chei, resultantes in vera actione, ab occa¬
sionalibus excitantis, accidentaliter, in
nostrarum potestatum Archeali errore
obnati.
12. Quod etsi extra velle animale, in
natura reperirentur contraria: per haec
tamen, nulla possibilis esset laesarum vi¬
rium restauratio, ut neque Archei paca¬
tio: & per consequens nulla sanatio, si ve¬
rum usque sit. "Quod naturae ipsae sint morbo¬
rum Medicatrices, earumque minister Medicus".
Probatur id equidem per ignem. Qui
prae aeris frigore intensissimo (quod alibi
probavi, frigore aquae longè immanius_
fortius flagrat, & urit. Tantum abest,
quod ignis per frigus (quod falsò sibi re¬
putatur contrarium) extingueretur. Quin¬
imo nec Scholae sciverunt ignem non ex¬
tingui per aquam, quia frigida, humida,
aut contraria sit: sed ob solam suffocatio¬
nem. Quod in nostris fornacibus quoti¬
die videmus. Nam ut ignis est momenta¬
neus, sibique filo continuò exhalatio¬
num connexus; hinc unico propemo¬
dum suffocatur momento. Sic namque
aqua, quia fluida, intrat in poros rei ar¬
Sss 3
dentis,