855
502 IGNOTUS HOSPES
dentis, obturando suffocat ignem. Sic
quoque metallum, vel vitrum, ignita &
candentia, splendent dudum in aquae fri¬
gidissimo fundo: & interim carbo igni¬
tus, in instanti suffocatur sub aqua. Quia
eius pori statim obstipantur. Cuprum can¬
dens ideo citius extinguitur argento, &
argentum auro. Vitrum autem ignitum,
quia poris caret, pari auro splendet sub
aqua diutius. (78) Imò aqua fervens, celerius
ignem suffocat, quàm frigida, quia citius
poros penetrat. In eo quoque habetes man¬
sere: quod calorem nostrum semper col¬
latione ignis facta, considerarent. Nam etsi
ignis sit ens naturae; attamen quia in usus
mortalium, ab Altissimo directus est, ut in
naturam velut destructor intraret, & esset
velut mors artificialis: ideo suos fines ar¬
tificiales prosequitur: non autem habet
quicquam in se, quod sit vitale, aut semina¬
le: Nullus est ideo in natura ignis, si prius
in debitum destructori gradum non surre¬
xerit. (79) In quo speculationi medicae, nil, aut
parùm est proficuus. Sanè calor noster
non est graduatus, ideoque nec igneus, nec
tanquam refractus ab igne procedit: sed
est calor luminis formalis, ideoque & vita¬
lis: nec proin ultimo sui gradu, perinde at¬
que ignis subsistit: latitudinem enim ad¬
mittit, ejusque gradus diversificatur pro
concitatione Blas. Nam etsi sit è lumine
formali, eoque vivat: attamen tam in sanis,
quàm in aegris, per Blas saepe ultra ascen¬
dit, vel citra premitur. Denique altius ex¬
orbitat per furores, tumque confestim lu¬
men vitale, tanquam combustum, exuit,
& Alcali causticum assumit. Quod cerni¬
tur in foeno madido, & compresso, ubi i¬
gnis consurgit spontaneus. Sic in affecti¬
bus escharoticis calor noster, vitae prioris
oblitus, transit in gradum ignis. Radiorum
namque luminarium congressu, spirituum¬
que salis degeneratione, prout in foeno,
verus ignis nascitur, nosque conflagraret,
si Archeus hunc scenae terminum, ante
mortem exspectaret. Calor quidem no¬
ster est in igne, quatenus in quadragena¬
rio est binarius: non tamen ignis est in
nostro calore. Adeoque nec calor noster
dici potest igneus. (80) Vt nec binarius est
quadragenarius. Caeterum morbosa oc¬
casio, quandoque solo gravat pondere, suique
exosa praesentia: qualis est odiosi hospi¬
tis. Dein saepe è mitioribus cunis, porosa
adolescit qualitas, de classe gustuum. Ter¬
tio, vel tandem putret. Quarto. Fermen¬
tum arripit peregrinum. Ac postremò, in¬
famis veneni contagio, nobis minatur ex¬
itium. Peregréque vel ad venit, vel intus
suboritur morborum seminalis dira occa¬
sio. Saepe quoque in ultimis degenerat;
quas scholae neglexerunt, quia suis humo¬
ribus primis contentae soporarunt. Sepa¬
ratur inquam à vitalibus insontibus, ali¬
quid nocuae zizaniae; & commista occasio
morbi fluctuat inter alimenta proba, iis¬
demque vel tenacius nupsit, adhaesit, to¬
rumque localem elegit. Utrobique au¬
tem proprietates hostiles morbosorum
seminum, sua diversoria variè ludendo
exagitat. Non ergo à calore & frigore:
sed ab excellenti gustus qualitate, & per¬
egrino sodalitio afficitur Archeus, &
Ideam seminalem morbi effingit. Demi¬
rorque, quod Scholae Hellenicae Antesi¬
gnanum profiteantur Hippocratem: hunc
tamen medendi cardinem, in illo spreve¬
rint, seseque in meros calores, ac stulta
qualitatum connubia, usque demerserint.
Morbus namque Hippocrati fit ex bono,
vel antea damnato liquore, in excremen¬
tum verso. (81) Ergo verò condono hoc, illius
aetatis adhuc indistinctioni. Ideoque ejus¬
modi recrementa, non morbos ipsos: sed
horum causas occasionales dico. Excre¬
mentum enim, suis digestionum, vel ulti¬
mis culinis vitiatum, vel alibi diutius hae¬
rens, suae tarditatis mora, primùm pigri¬
tiae notatur: ac dein, ad spernantis stabuli
activitate, ut molestus hospes corrumpi¬
tur. Ex titulo, quatenus destitutum balsa¬
mo vitali. Faber enim Archeus noster,
cum