855
IGNOTUS HOSPES
504
Quale Caducus, Podagra, Mania, etc.
(85) Profectò in his omnibus, est manifestus
Scholarum error, docentium totam natu¬
ram regi à rectore, sive intelligentia crea¬
ta nonerrante, noscente omnes fines, &
propter hos, agente optimo modo. Siqui¬
dem indubium est, quin vulnus posset so¬
lidari, absque labiorum tumore, dolore,
pure, & inflammatione: quin spina que¬
at è digito, majori compendio excuti,
quàm quòd digitus proinde in purulen¬
tum apostema surgeret. Nam leporis pin¬
guedo uncta, spinam una nocte extrahat,
non desunt Archeo modi, quibus idipsum
securè, ac citò peragat (prout in quibus
dam facit sponte) nisi Archeus noster,
quibuslibet subiectus passionibus, quasi
pueriles indignationes conciperet, de mi¬
nima corporis laesione. Nec mirum ita¬
que, quod ens naturae sublunaris, nulla¬
tenus iustitiae se subdens, inordinatis pas¬
sionibus suis succumbat: cum & totus
homo, cui mens praesidet intellectualis,
pustae rationis orbitam in multis excedat.
(86) Illud demum notabile, quod in artis ope¬
ribus, efficiens sit semper extra: Illiusque
errore deceptae Scholae, nesciverunt, in
naturalibus ac substantialibus generatio¬
nibus, agens esse internum. Idcirco enin¬
naturalium causarum catalogo, efficien¬
tem, ut externam relegarunt. Imò nesci¬
tum est, ambas naturalium connexas cau¬
sas (ut suo loco demonstravi) non dif¬
ferre ab suo effectu, nisi fluxus priori¬
tate. Quae res decepit, quotquot per ar¬
tificia naturam similitudinarie sunt con¬
templati. Neque enim alibi caecutitum
amplius, quàm dum istam suae speculatio¬
nis inconcinnitatem, in morbos introdu¬
xere. Nam non solum artificialia, seminali¬
bus fecere paria, theoricè: quin etiam co¬
nando sanare, totam medendi praxim, com¬
trarietatibus magna conspurcarunt falsita¬
tum confusione. (87) Putatum est enim, produ¬
cere & generare esse prorsus eadem. Dum
interim generans dicit, aliquid de sui sub¬
stantia proferre: Producit vero is, qui
activa saltem copulat passivis, licet de suo
contribuat nihil. Facit etiam, qui quomo¬
do libet quicquam agit. Porrò saepe etiam
admiror, quod dum Scholae sanationis
beneficium in ablatione causarum con¬
stituant, quo pacto potuerint Intempe¬
ries, intra morborum seriem collocare;
cum calidus, atque notissimus morbo¬
rum repente, atque sua sponte in frigus
labatur, & valeamus confestim caloris in¬
temperantiam, pro lubitu amoliri, absque
febrium sublevamine. (88) Dein, cum causam
vitalem, in morbis enormonticam, nun¬
quam susceperint pro efficiente morbo¬
rum; Non nisi de causa occasionali aufe¬
renda statuerunt. Nam Archeus, licet sit
vera & immediata causa, tam secundum
materiam (quam vitiatam, & de sinu suo
profert) quàm etiam secundum Idaeam
seminalem, atque efficientem, tamen Ar¬
cheus sui ablationem non indicat. Contra
verò Scholae agunt, dum phlebotomo
purgativis, omnique demum medio, vi¬
tam muniente, suas moliuntur sanationes.
Qua autem id basi, ipsae viderint. (89) Porrò in
morbis, est natura stans, sedens & jacens.
Natura stans, suis ipsamet medetur mor¬
bis, spontanea bonitate: ut febres salubres.
Itemque quartana, quae proprio naturae
ductu; non autem Scholarum adminicu¬
lis sanatur. Et natura stans, mox quoque
ambulare potest, quod solius est sanitatis.
Sedens vero natura, etsi sua sponte stare,
atque tandem ambulare possit: surgere
tamen cogitur, antequam stet, atque ideo
surgit difficilius. Quod si verò tentetur re¬
mediis inordinatis ad surgendum, è sede
prostratur, jacetque humi, nec inde pa¬
rum conquassata dolet, & quandoque ex
lapsu succumbit. Imò etiam dum multi,
ne malè valeant, utuntur consiliis, quae
senectutem & mortem accelerant ple¬
rumque, ac non rarò etiam privant vita.
Ast natura jacens, nunquam ex se surgere
potest. Ut lepra, Caducus, Asthma, Calcu¬
lus, hydrops, etc. Nec imò sat est surgere;
nam nisi nervi firmentur, facilè recidi¬
vant.