855
MORBUS 507
causa occasionalis esset ipsa febrium ma¬
teria interna. Vidi nempe centenos ali¬
quot curatos, à variis morbis, per appen¬
sa quaedam simplicia, citra ullam mate¬
riae occasionalis migrationem. Natura
scilicet: reliquum satagente. Tertiò, mor¬
borum accessus saepe terminantur, prae¬
sente atque permanente causa occasiona¬
li. Id autem praesente continente, & in¬
terna morbi materia, est prorsus impossi¬
bile. Sunt demum morbi, quibus nulla est
materia occasionalis. Quibus tamen sub
periodum sua excutitur materia conne¬
xa, velut ignis è silice: non habentes, in¬
quam, aliam sibi occasionem praeter im¬
pressiones ideales. Qualis est Podagra,
Caducus, Mania, Asthma, etc. Quorum
scilicet perfecta sanatio consistit in cha¬
racteris seminalis, & incorporei fermenti
ablatione, non item in materiae cujuspiam
sequestratione. Sic namque odor aliquis
per nares haustus, multos strangulavit,
absque aporrhoea materiali ad uterum
missa. Vtut ergo luctentur mecum, de¬
prehendent, secumque fatebuntur, ante
hac neminem ad morborum cognitio¬
nem pervenisse: caecutitumque hactenus
in sanando. Sit veritati venia. Sat fuit
ergo mihi, demonstrasse morbos in nos
suum ducere exercitum, per ignorata se¬
minaria, & initia invisibilia, juxta illud
antiquum: Quod omnis directio sublu¬
narium dependeat à mundo invisibili.
Hinc factum est, quod tametsi sub incer¬
tis tentaminum curis saepe siluerint mor¬
bi, atque esse prorsus desierint: hactenus
tamen nil actum ex praecognitione me¬
diorum, ac finium, in morbis stantis, aut
sedentis naturae. Quia & persaepe sua
sponte atque ultro ad terminum metae¬
decurrunt. At in morbis jacentis natu¬
rae, nil praeter desperationes incurabi¬
lium miserorumque ejulatus, auditum
hactenus. Quae igitur de natura morbi
praelibata sunt, prolegomena esto ad illa,
quae de morbis mox dicenda restant. Ubi
ex professo morborum omnium causas
in puncto unitatis attingam. Obiter hic
tantum propinans, in naturam deprava¬
tam atque impuram, eodem nunc planè
modo morbos defluere, quo olim pri¬
mùm inceperunt fabricari, atque mana¬
re. (95) Atque istud scholae non inficiabun¬
tur, ethnicos latuisse, ac sequaces illo¬
rum. Postremò, nuper ad nos venerunt
morbi novi, & antiqui, deinceps vix am¬
plius respondent ad nomina, & descri¬
ptiones Avorum. Quia signa & proprie¬
tates alienas induerunt, quibus larvati in¬
cedunt, ac medentibus, sub antiquorum
praecepto imponunt. Conjicio enim in¬
de summam ferè morborum perniciem
futuram: atque adeo & hinc tanto pro¬
pinquiorem fore Dei misericordiam mor¬
talibus. Placuit nempe Altissimo, Pa¬
racelsum transacto misisse seculo, qui me¬
dicaminum altiores praeparationes, quan¬
tum licuit, mundo proponeret. Hodie
verò deinde, etiam morborum cognitio¬
nem aperire dignatus. Quapropter pro¬
pediem exspecto venturum alium, cu¬
ius non sum dignus esse discipulus. Ne¬
que enim ideo ejusdem adventum me ex¬
spectare permisit Altissimus, qui me ejus
ebuccinatorem praemisit. Siquidem pe¬
nes ipsum omnis ex aequo morbus sua
inveniet remedia sub unitatis tono: cum
intuitiva morborum ac remediorum sci¬
entia. Rogo Deum ter optimum maxi¬
mum, ut eundem praeservet ab arrogan¬
tiae vanitate, & morte repentina, ab oso¬
ribus minitata.
Igno¬
Ttt 2