855
IGNOTUS HYDROPS 509
dicunt. Quare Aqua intercus, solo vide¬
tur gradu ab Ascite iterum distingui, id¬
eoque amborum unicum fontem hepar¬
accusarunt. (3) Cum scholis ergo loquar de
causis occasionalibus: quippe cum igno¬
rantia causae efficientis immediatae, hacte¬
nus Hydropem ignotum fecerit in nobis
hospitem. At nunquam potui capere,
quod iecur causa foret Hydropis, si totus
Hydrops solvatur per urinam: adeoque
non peccat hepar, generando urinam
(quippe quae est constitutionis naturae
nostrae productum naturale) quantum re¬
nes peccant, non emulgendo eam. Qua¬
propter vitium potius in Rene mihi sub¬
sistere visum, quam in hepate. Adeoque
totus vel ab initio scholis deficio, in semi¬
nario, atque fonte Hydropis. Nam quod
pituitam in Anasarca, Leucophlegmatia,
oedemate, & cacochymia culpent, non vi¬
detur id Ascitem tangere, quem ex accu¬
mulata urina, vel sanguinis quodam sero,
nasci putant. Cum revera totis principiis
urinam (quam serum cruoris quoque in¬
digetant) a pituita, plenis buccis distin¬
guant. Dum scilicet urina, sui origine ex¬
crementum sit: pituita verò dicatur cru¬
or, nondum ad maturitatem coctus. Haec
enim ideo in cruore per totum natat (sic
enim iubent ) [sic] hujusque pars integralis est.
Obi interim urina, serosus latex, & excre¬
mentum; nunquam nutritioni aptum aut
dedicatum fuit. Non est enim iocandum
in principiis Medicinae, in regulis, in cau¬
sis morborum. Siquidem de pelle huma¬
na, de evertendis familiis, imò & de dam¬
natione animarum, agitur seriò. Non est
enim perinde, Hydrops ex pituita, vel ex
urinali liquore pendet, & utrobique vi¬
tium unius hepatis accusasse. Segniter
enim atque caespitanter progressum, in
morborum indagationibus, dum unius
hepatis intemperiei, fortè ducentos mor¬
bos referunt. (4) Interim oblitae modi fien¬
di, & mittendae pituitae, aut lotii ad abdo¬
men, & non alio peregrè. Autumarunt
itaque aquam Hydropis esse meram uri¬
nam, vel metamorphosim pituitae, inaudi¬
to hactenus modo, liquatae in urinam. At
saltem laticem ignorarunt, inter principia
Physiologica, ab urina distinctum. Perin¬
de enim ut cibus stercus non est, licet
hoc ex cibo postmodum fiat. (5) Ita nec la¬
tex urina est. Porrò, Hydropem univer¬
saliter tantùm ex errore jecoris oriri, sic
in confesso est, quod cum quondam scris¬
pta consultatione censuissem Comitem
Destaires sive Stegrium, laborare Hydro¬
pe pulmonis, à sinistro mediastino, in tu¬
midum brachium distento, Archiatri pa¬
radoxum hoc meum cachinno explose¬
runt, quod sedem Hydropis extra iecur
quaererem. Attamen cum à morte pectus
ejus aperiretur, fortè binae situlae aquae
profluxere, quae inter sinistrum mediasti¬
num, & thoracem, in brachium & digitos
excurrerat. Anasarca ergo, cum esset vel¬
ut minor ac incipiens Hydrops, per aperi¬
tiva in iecur dilata est. (6) Itemque residuum,
album phlegma, crudiorem cruorem, uri¬
nam, & serum hydropicum (quatuor ista
confundunt hoc loco, unica à potu absti¬
nentia capitali remedio, exsiccatum iri
sperant. (7) Vespere enim cernunt tibias tu¬
midas, mane, graciles concidisse. A iunt
ergo, cruorem dormiendo concoctum, ab¬
sumtum autem, vel consumtum dein in
alimoniam, nec audent asserere, nec di¬
cunt quò abierit. Neque etiam ausint di¬
cere, tam parvo corporis, & durationis
spatio, tantundem pituitae in cruorem
versae, per insensilem cutis transpiratio¬
nem, è tibiis abactum, si non pari propor¬
tione, unius ac singulae noctis, & totius
corporis, duas situlas cruoris consumtas
indies adstruxerint. (8) Adiguntur ergo fin¬
gere, cruorem crudiorem, sive phlegma,
iam semel in habitu tibiarum extravena¬
tum, circa malleolos recoqui in probum
cruorem, extra officinam sangui ficationis,
atque jccoris dominium. Id est, Exotico
agente, atque organo inidoneo, semel ex¬
travenatum coctumque cruorem demum
recipi in gratiam, retrogradi inspirato mo¬
tu
Ttt 3