855
AUTHOR. 527
cuationem sensibilem; vos verò facite ut
scitis (nec enim vos adstringo ad jactan¬
tiam phlebotomi, vel solutivi abstinen¬
tiam) videbimus quot funera uterque
nostrum habiturus: praemium autem cer¬
taminis sint 300 floreni, utrimque de¬
positi. Hic vestrum agitur negotium. O
Magistratus, quibus cordi est salus po¬
puli? Pro bono publico certabitur, pro
veritatis cognitione, pro vita & anima
vestra, filiorum, viduarum, pupillorum
totiusque sanitate populi. Ac tandem
pro methodo curativa, in actuali con¬
tradictorio disputata. Superaddite prae¬
mium, honorarii loco, ex officio. Com¬
pellite nolentes intrare in certamen,
vel palaestra obmutescentes cedere. Os¬
tendant ltum, quod modo oblatrando
stentantur. Sic namque diplomata os¬
tendenda sunt. Cedant verba, & jur¬
gia, agamus amicè, & per experientias
mutuas: sciatur posthac, utra metho¬
dus sit vera. Siquidem in contradicto¬
riis, non ambae quidem propositiones:
at tantum altera, vera est. (10) Sed iam Hu¬
moristae pavorem incutiunt, dum quis
se mihi sanandum committit. Ne nimi¬
rum novorum dogmatum authori se de¬
dant; potius autem vias ethnicorum
eant, ne censeantur novitate dogmatis,
vitam in ancipiti posuisse, fretique po¬
tiùs veteri abusu, tritas calles ingre¬
diantur. Ab utinam ex altero seculo,
mundoque intelligibili redirent, ut te¬
starentur quibus sua debeatur nex. Sta¬
tim, qui iam nasutuli, vitae suae consu¬
lere videntur, agnoscerent se incurre¬
re in vitae perniciem; & jacturam: dum
malunt vitam suam credere pluralita¬
ti ob solam veteris erroris, & abusus
constantiam, quàm velle flecti ad mo¬
nita veritatis. Quasi adhuc modo sa¬
gittis & fundis bellandum foret: quia
istud armorum est genus antiquissimum.
Verumtamen sed nec nostra adeo sunt
nova, ut millesima tantum sint in se ex¬
periente: quae centies millies, veritate
experientiis sunt facta consona. Meden¬
tes ergo quotquot hujusmodi obiiciunt
debiliori animae, & artis ignarae, sunt
truculenti impostores, hostes Christia¬
norum, invidi propter lucellum. Siqui¬
dem augent timores in aegris, aegros¬
que angunt, ut se & sua extollant. (11) Et
dicunt. Libenter enim ignoramus, quae
mala sunt: quoniam remedia chymica
(utimur enim iis, quandoque ubi opus
fuerit) nova atrocia, nocua, aestuantia,
& periculosa. Chymicum autem si ad¬
miseris, tu solus eris cum tuo Chymi¬
co: nos omnes domi manebimus. Quia
Idiotae sunt, stentoresque, qui nobiscum
non consentiunt. Mementote interim,
quod plus cernant oculi, quàm oculus.
Ergo in lacera puppe, naufragium quae¬
ris, si à tuto litore abscesseris. Addu¬
cunt in confirmationem turbam Chy¬
miae apostaticam, itemque Iudaeos, ac
viros nequam. Quasi pariformiter omne
meretricum & nebulonum sedimen, &
spuma, non se ingerat sub nomine Me¬
dentum Humoristarum. Etenim si rixae
apud me valuissent, non fuissem com¬
pulsus ad scribendum. (12) Nam si vos cha¬
ritas, aut vestrarum animarum cura an¬
git, eamus ad provocatum certamen!
Promitto enim, si viceritis, quod lubens
meo malo, postmodum in vestram to¬
tus ivero doctrinam. Denique dum de¬
purata medicamina praefero vestris, &
vera medendi principia Paganicis nu¬
gis: non fit hoc, intentione lucri captan¬
di, aut alliciendi. Nec enim decet me
ex avara mente vestra iudicari. Ego
enim pura intentione veritatem medi¬
cam concionari institui, ut Meden¬
tes resipiscant, & discant quae nesci¬
unt, tutiorem viam ingrediantur, atquo
malè vitam proximi tractando ces¬
sent: cessent inquam perdere viduas,
orphanos; & proprias animas. Scio
namque, quod sub dierum maturitate
(nil