855
530 INTRODUCTIO
talium. Minimè autem ex tali principio¬
rum strue, notitia causarum naturalium,
vitalium, morborum, remediorum, ac sa¬
nationum, petenda fuit. Quorsum tamen
scientiam naturae, ceu in obiectum spe¬
ctare scopum, sum ratus. Quicquid nam¬
que à scholis peterem, & per Theoriam
contrectare aggrederer; Id totum statim
natura risit in Praxi, habitumque est pro
pedantismo. Me inquam ridiculum (di¬
stinctius loquendo) cum scholis risit. Ac
tandem mecum conquesta est tam invictae
stupiditatis. Tum Logica suam penes me
deploravit impotentem nuditatem, va¬
namque scholarum jactantiam. Quippe
quae mediorum, causarum, terminorum
& scientiarum repertrix ac scrutatrix huc¬
usque salutabatur, doluit fateri debuisse,
quod in morbis non minus, quàm in tota
naturae compagine, muta esset, suosque
etiam professores in tanta aerumnarum
necessitate deserere deberet. Imò risisset
simul uno cachinno Physica Aristotelis,
stolidas mundi & tot seculorum creduli¬
tates, si ipsamet non fuisset figmentum
nom ens, solo superbiae flatu turgidum.
(6) Quapropter, cùm natura nusquam, nisi in
Individuis exsistat, aut cernatur: mihi de
morbis scripturo, opus est particularium
causas apprimè novisse, prout & Meden¬
ti necessum, illas, sub reatu poenae infer¬
nalis, individualiter perspexisse. Visum
itaque fuit mihi, rerum tam integrarum
quàm laesarum quidditates investigandas
fuisse, per modum de venatione scientia¬
rum traditum. Atqui cum sic hausta co¬
gnitio queat explicari. Tyroni statui
quod per causas, harumque proprietates,
definitio essentialis sit exponenda. Quae
nil aliud est, praeter causarum connexum
Non autem genus definiti, & differentia.
At inaudita est haec explicandi Metho¬
dus, prout mentita est Logica scientia¬
rum repertrix. Simulque cum ea omnis
facultas, sermocinali Philosophiae inser¬
viens. Frustra namque ad genus definiti,
& differentias speciei constitutivas recur¬
ritur pro morbis, quae nunquam & nus¬
quam cognita fuere. (7) Itaque cum hactenus
sit ignoratum, quod res ipsae nil sint ex¬
tra vel praeter connexum materiae, & effi¬
cientis. Consequenter quoque carue¬
runt scholae verâ definitione: id est, justa
morborum cognitione. Si ergo morbo¬
rum quidditas, ac proprietatum morbida¬
rum conditio, ex causis suis immediatis es¬
sentialibus profluant: necessariò quoque
praefatorum cognitio ex iisdem causis est
desumenda. Eo quod consideratio causa¬
rum prior sit consideratione morborum.
Itaque rerum naturalium essentias, iam
ad taedium usque, ostendi esse materiam
& efficientem, connexas in agendo: ergo
& morbi cujusvis essentia, duabus istis
constat causis, ex iisdem petenda est co¬
gnitio, per iustam definitionem. (8) Inpri¬
mis morbus est quoddam malum, vitae re¬
spectu. Ac quanquam è peccato oriun¬
dus, non tamen est malum, instar peccati,
ex causa deficientiae, cui deest species,
modus & ordo. Sed morbus est ex causa
efficiente seminali, positivo, actuali &
reali, cum semine, modo, specie, & ordine.
Et quanquam intuitu vitae, sit malum: ha¬
bet tamen ex suo simplici esse naturam
boni. Nam quod in se bonum est, per ac¬
cidens producit aliquid, ad cujus positio¬
nem, facultates partibus innatae, occasio¬
naliter laeduntur & pereunt per Ada¬
striam: (9) Sunt ideo defectus à causa exter¬
na, facientes impetum supra vel praeter
vires vitales, in partibus celatas: Sunt
que ab hospitibus peregrinis, intro rece¬
ptis, & valentiore Archeo dotatis. Atque
hinc importunitate temporum, quantita¬
tùm, roboris, superioribus. Sunt denique
defectus occasionales, qui (cum bonum
parturiat malum per accidens, profluat¬
que saepius à nostrismet potestatibus vi¬
talibus,) propriis sunt proprietatibus
praediti, tanquam initiis suis seminalibus,
ideo tendunt immediatè ad expugnatio¬
nem nostrarum potestatum tanquam fi¬
nem. Quos ideo morbos potestativos vo¬
co