855
DIAGNOSTICA 531
co alibi. Nec est autem ens potestativum
illud, quod scholae vocant morbum per
consensum, perque vaporum colligan¬
tiam fieri putant: sed ens potestativum
continet regimen coactae facultatis, tam
scilicet respectu authoritatis vitalis, quàm
ipsius morbifici entis. Quod scilicet mo¬
tu proprio natum est, suscitare morbum
potestativum suae classis. Perinde ut Can¬
taris suscitat stranguriam. Idque etiam
fit internae authoritatis potestate, & vi¬
partium, in partes. Sic ens Apoplecticum
epilepticumve in stomacho vel utero ad
huc praesens, animam quatit, imò & inde
cerebrum, cum pedissequis potentiis, in
sui famulatum, velit nolitve, traducit. Po¬
testativum ens itaque nedum designat
functionum laesionem: sed & regimen
partis, & entis morbiferi vim occasionan¬
tem, prorogatam in facultates subordina¬
tas, tanquam imperii in vasallos. Perinde
etiam sive partes procul invicem distent,
sive prope sint. Nam sunt debita proprie¬
tatum tributa. (10) Enimvero primus Hippo¬
crates, insinuavit morbos distingui per
hospitia & sapores. Atque utinam posteri
hunc servassent tenorem. Sed oestro vel¬
ut afflatus Senex ille, futuros praesagivit
sequacis scholae ausus, monuitque praeci¬
sè, ne crederent calores, frigora, humidi¬
tates, acrimonias vel amaritudines esse
morbos: sed ipsum amarum, ac re, salsum,
ponticum, &c. Ast coram surdis, vel egre¬
giè perforatis auribus haec cecinit. (11) Si¬
quidem ante acta ab olim secula, in in¬
quirendi ignaviam & facilem credulita¬
tem prona, arripuere caliditatum & frigi¬
ditatum scabiosa theoremata, iisque sub¬
scripsere ob plausibilem facilitatem, suo¬
que valedixere Magistro: qui morbos
iuxta diversoria dividendos ratus, corpus
nostrum in tres divisit classes: nimirum
in continens solidum, sive vas ipsum
In contentum, sive liquidum: & in Spiri¬
tum, quem dixit impetum facientem. Qui
nempe Gas aethereum ac vitale est, nobis
que concitat omne Blas in utrumlibet fi¬
nem. Quam morborum divisionem licet
expressè non dictaverit: sat tamen ean¬
dem insinuavit. Etenim paucula tantùm
scripsit, quaeque circumferuntur omnia,
pene ipsi sunt supposita. (12) Atque ideo uti¬
nam posteritas sua ingeniorum acumina
iuxta Senis illius mentem direxissent for¬
tassis causarum morbidarum intellectum
Dei permissu hausissent. Sed unius post¬
modum Galeni authoritati ita subscripse¬
re, quod velut in soporem obdormive¬
rint, attonitae dum à me excitantur. Cau¬
sarum autem nomine, in ipsa morborum
medullari integritate, materiam, suo effi¬
ciente proprio instructam, intelligo, in¬
ternam scilicet, proximam, vitalique ini¬
tio oriundam. Quare etiam externas &
occasionales nomino, quotquot non ex
ipsa vitae radice fluunt. Ideoque de causis
ago, quae sunt ipse morbus. Panis namque
masticatus & deglutitus, adhuc externus
est, quia rejici potest. Sic & chylus inde
in stomacho coctus, adhuc externus est,
Quinimo postmodum domesticus factus,
atque interior nostrae oeconomiae licet sit
factus civis: dum tamen à vivo separatur,
& in morborum culinam ruit, eo ipso ut
hostile factum; ita & externum vitae re¬
spectu, censendum. Sic & aer pestilens
intrò attractus, licet intus venenum spar¬
serit, & internum sit respectu corporis:
nondum tamen internum est respectu vi¬
tae: adeoque nondum est morbus ipse:
cujus videlicet dumtaxat occasionem in
se continet, nec eandem occasionalitatem
deponet unquam. Sed Pestis est, dum Ar¬
cheus applicato sibi contagio, partem sui
infectam à toto segregat. Ad cujus pro¬
scriptionem residuum Archei collaborat
anxietaturque seriò, ne ob symbolum pe¬
netretur, & pereat. Consimile occurrit
propemodum in morbis reliquis. Siqui¬
dem vita proximè non laeditur nisi à ve¬
neno quodam suo, sibique proprio, quod
sibi applicari permisit.
IN
Yyy 2