855
544[sic] DE IDEIS
& tanquam seminali principio instructa,
deinceps ad alia munia est inefficax. Ideo
nimirum incurii tardè canescunt: & à
sensu contrario, solicitudines autem mul¬
tae senium praecipitant, ac maturant. Ju¬
xta illud: "Spiritus mens attenuabitur, & dies
mei abbreviabuntur." Rectè ergo ab Anti¬
quo dictum, (23) Quod morborum perfecta
sanatio consistat in ablatione causae, sive
radicis. Quae si esset ipsa materia visibilis
peccans (prout nihilominus scholae eam
indigetant) iam febris, aut consimiles
morbi, sanari non possent, nisi omnis ma¬
teria occasionalis prius sublata esset.
Quod tam manifestè falsum est, ac silere
febres, perstite causa eadem occasionali,
est longè verissimum. Sic nempe non rarò
colicam Cholêram, diarrhoeam, dysenter¬
riam, aliosque morbos perfectè sustuli,
per verùm Laudanum absque opio, resi¬
dua licet massa intus adhuc hospitaretur.
(24) Omnis itaque materia visibilis, atque per¬
egrina, deforis vel adveniens, vel sponte
sua intus prognata, quantumvis fuerit de
ipsa solidorum nutritione degener, atque
separatus liquor, proprio nomine semper
se habet per modum occasionis, & causae
irritantis; sive id fuerit pro morbo pri¬
mario, sive vero fuerit productum & con¬
stitutum à morbo primario, consequenter
deinceps stimulans Archeum ad novae
procellae sive morbi erectionem. (25) Adeo¬
que omnis morbus, de spiritu enormon¬
tico, per ideas conceptas, in proprio Ar¬
chei subiecto, patratur. Cujus solius cul¬
pa vivum, non autem cadaver, morbos o¬
mnes patitur. Quod si autem haec morbi
soboles in familias digestionum sparga¬
tur, producit materias occasionales qui¬
dem, ad morbos secundarios: quae natae
sunt, irritare deinceps eundem Archeum
ad nova morborum seminaria. (26) Sic nempe
ubicunque Hippocrates non reperiit visibi¬
lem aliquam materiam, morbi occasio¬
nem, divinum in morbis incusat initium,
quia invisibile, ex occulto seminum
promtuario, ex mundo invisibili, sive ex
orco Plutonis, aut ex chao vicissitudi¬
num. Itaque in omnibus prorsus admiror
hoc divinum (sit licentia Hippocratica di¬
ctum) in morbis initium, ut puritatis dis¬
ruptae iudex: ita vindex latentis impuri¬
tatis, & concupiscentiae, in carne peccati.
Ideoque etiam perseverantis, in radicali
ataxia, vitalis principii. (27) Quatenus autem
immediatè sedet, atque suscitatur à prin¬
cipio vitali, atque seminali: Consequen¬
ter hinc etiam morbi habent proprieta¬
tes, directiones, proportiones, durationes,
affectiones, atque respectus ad membra
& loca. Quae certè in bono intellectu ne¬
queunt attribui ulcerosis calorum & fri¬
goris praedicamentis, ut neque distillatio¬
nibus, & Catarrhis spontaneo ponderum
decubitu fluentibus. Juvat autem hanc
morbi historiam uno exemplo palàm fe¬
cisse. (28) In calculo enim, morbo maximè ma¬
teriali, manifestoque. Non est enim cal¬
culus morbus: sed primaria Lithiasis, &
verus morbus Duelech, est ipsamet idea,
in potestatibus Archei Renum, vel vesicae,
radicaliter insita. Quae scilicet deest in sa¬
nis, ideoque neque in sanis regulariter ex
urina (quae tamen omnia in se materia¬
liter continet ad Duelech actu necessaria)
fabricat, actuat, aut separat, inexsistentem
potentia proxima, calculum vel arenam.
At semel fermentis, in renum, partium¬
que subordinatarum Archeum, introdu¬
ctis, stabilitur ibidem idea actuans, & ef¬
formans ejus, quod propinqua potentia
in materia latebat. Sicque fit calculus, vel
arena. Quae sunt productum verae lithia¬
sis. Idea inquam ejusmodi, in Archeo in¬
sito illarum partium habitans, est morbo¬
sus separator, & faber, imperans facultati
insitae illius organi, eamque ducit vin¬
ctam, ad lubitum suum erroneum. Super¬
inducitur enim facultati insitae, & vitali
renum, eminentior potestas, seminalis &
fermentalis ideae. Productum verò, ab hoc
primario morbo procedens, in via gene¬
rationis, est ipsum monstrum Duelech.
(29) Idem in aliis aequè manifestè, ex duabus
saltem