855
MORBOSIS. 547
bus variis dotatum: non autem intempe¬
ties, vel diathesis, ex contrarietatis pugna,
mistione, gradu, & humorum fictorum
comitantia surgens. (37) Verùm primarii mor¬
bi ignorantia, ut remedium ignorare fe¬
cit: ita & spem sanandi ademit. Quia non
nisi in mundandis productis erroneis &
occasionalibus causis incubuere, po¬
tiusque palliativae praecautioni consul¬
tum est, neve morbi increscerent, aut re¬
dirent, substructo à retro remedio. Nil
autem cogitatum fuit, contra sponta¬
neas furoris procellas, quibus Archeus
à nemine majorem patitur iniuriam,
quàm à semetipso. Interim nil actum,
nisi furor ille Archei ideas germinans
siluerit, natumque inde perstans virus
suffocetur. Neque enim occiditur per
corrosiva: imò ne quidem in ulceribus,
nisi & corrosivis vis necandi insit. Utpo¬
te quae furorem aliàs magis accendunt.
quàm placant, aut interimunt. Vir qui¬
dam, meis diebus, in tractu Juliacensi,
Cancrum unumquemlibet sanabat, in¬
sperso pulvere indolente: atque tum
demum emplastro incarnante solidabat.
Cujus ars secum sepulta est. (38) Etenim
scholae attonitae, quoties Cancer & pha¬
gedena non pacantur suo Aegyptiaco,
menstruum accusant, sive humorem atra¬
biliarium. Interrogatae autem harum
utrum causae adhaereant, nutantes, ad u¬
tramque se tenent. Jam viri à Cancro
prorsus immunes, ut & foeminae men¬
struo defunctae. Foetus in utero nutrie¬
tur mero veneno. Menstruum peccabit
non sola quantitate. Imò nec insons erit
detentio menstrui in praegnante, nutri¬
ce & emaciatis; longaque infirmitate
subactae, nutrientur veneno. Citraque
convalescentiae spem omnes peribunt.
Caeterum si Cancer non à menstruo, sed
atra bile, oritur: Cur ergo ad offensio¬
nem uberum Cancer advenit? Cur non
minus Iovialibus advenit foeminis, quàm
tristibus: Quidve lien cum uberum con¬
tusione habet commune? Vel si atrabilis
ad mammas peregrè adscendat, cur lac
non atrabiliosum? cur lactentibus ordi¬
nariò non est cancrosum? Cur assumtis
purgativis epitymo, lapidibus Lazuli.
armeno, &c. ne minimum unquam mite¬
scit Cancer? Morbos enim per idiopa¬
thiam & deuteropathiam quidem olim
distinxerunt, tantoque infelicius, quanto
indistinctius. Adeo ut ad colem allisae
Scholae, hos affectus, de morbis, ad sym¬
ptomata transtulerint. Ut dum ex utero
hemicrania, strangulatioque, vel ex dolen¬
te apostemate pedis, glans in inguine,
Consensuales sive secundarios affectus
quidem nominarunt: sed non prout è
suo semine prodeunt, agnoverunt un¬
quam. Prout alibi latius de ignorantiae
essentiae morbificae à me demonstratum
est.
DE MORBIS ARCHEALIBUS.
1. Idearum Archealium ultro irruentium necessita¬
tes. 2. Scholae utrobique in nobis neglexerunt
motorem primum. 3. Aristoteles, Galenus & Para¬
celsus, circa hanc tragoediam dementarunt. 4. Expli¬
catio dati. 5. Demonstrationis praeparatio. 6. Quae¬
stionis dilucidatio. 7. Explicatio idearum Archea¬
lium. 8. Solvitur obiectio. 9. Archei passiones, alte¬
rius fori excentricitates habent. 10. Ignorantiae Au¬
thoris. 11. Ideas Archeales probat quadruplex mor¬
borum catervae. 12. Haereditarii morbi ideam prae¬
supponunt cum idea prolifica connexam, non tamen à
generantis intentione productam. 13. Voluptas refle¬
ctit Archeum in seipsam. 14. Mors incepit à con¬
cupiscentia carnis. 15. Cur truncus brachio, non gene¬
ret truncum. 16. Cur non omnes parentum morbi
aequaliter transplantentur iure haereditario. 17. Mor¬
bi silentes probant ideam Archealem. 18. Idem
probant morbi Astralis syzygiae. 19. Qui morbi per¬
tineant ad robur inaequale. 20. Robur inaequale, secit
initium figmento Catarrhi.
Iam
Aaaa 2