855
ARCHEALIBUS 549
sum, à solo Archeo naturaliter non mi¬
nùs morbum, quàm sanitatem derivare.
Ita ut si per imagines semini impressas sit
vita, sitque sanitas: per consimiles quo¬
que, sed praeposteras ideas fiant morbi.
(6) Sed undè hospites illae imagines prosi¬
liant, si nil externum quatiat, nihilque in¬
ternum, ne quidem labe haereditaria tur¬
bet. (7) Enimvero de ideis humanis affe¬
ctionum, inclinationum; passionum & per¬
turbationum iam egi: sed sat nondum de
Archealibus, dum proprio luxu sponte
exorbitat Archeus, & Prothei instar, sei¬
psum voluptuosè transformat. Etenim ut
regulares ideae (undè Archeus omne
suum Blas habet) semini, à libidine gene¬
rantis implantantur. Sic quoque ab im¬
puritate naturae, luxualem voluptuariam¬
que inordinationem omnem reservavit
concupiscentiae, quae planè nunquam de
ponitur, quamdiu vivitur in carne pecca¬
ti: quia deturpatae in passionibus natura
est prorsus vernacula. Sic namque Ar¬
cheus contristatur quodammodo, irasci¬
tur, odit, angitur, desperat, sibique sit tae¬
diosus: tametsi homo nil tale sibi procu¬
rarit, auti in se senserit. Fiunt nimirum
exundationes in Archeo, hactenus ano¬
nymae, quia sibi propriae, & humanis per¬
turbationibus non usque adeo cognatae,
undè quoque excentricae atque virulen¬
tae imagines, mera pariunt venena. Spon¬
tanei enim veluti moerores sunt, qui vi¬
tam, ut tinea vestem, rodit, iuxta sapien¬
tem. Hae sunt scilicet anonymae ideae, quae
latentem aliàs morbum, vel haereditarium
characterem, in medium proferunt. Ve¬
rùm si cerebrum, cor, lien, etc. sint aulae,
quibus Princeps Archeus sua celebrat
concilia. Quid ni ipsum principale, ori¬
ginale ens, motivum imaginativae, sibi et¬
iam genialem phantasiam habet? Et in na¬
tura, per concupiscentiam corrupta, dant
irregulares exorbitationes in ente, potissi¬
mum dum se animae imperiis velut sub¬
trahit, suique iuris mavult esse? Nec ob¬
stat, quod in homine non sentiantur Ar¬
chei propriè ejusmodi passiones: quae a¬
lioqui requiri viderentur, si ideas morbifi¬
cas & sigillares depromere debeant. At
certè, Archei propriae inconcinnitates,
absque organi & animae commercio con¬
tingentes, nequaquam sentiuntur in ho¬
mine. Neque nimirum, cum somnia ple¬
raque nesciamus; imò neque sciamus nos
somniasse, nisi facultatum quaedam sit fa¬
cta mutualis traductio in hospitium. An
enim generans sentit se formare ideam,
quae tam superbum aedificium mox struet?
An enim semel cogitat de formando sal¬
tem foetu? de rebus agendis? In libidine
enim mens alienatur quodammodo, sese¬
que velut subtrahit interim dum Archeus
sui imprimit imaginem, absque imagina¬
tiva. (9) Archeus itaque retractus, absque suae
aulae comitiis, penes se, intus quodam
velut taedio, conflictatur (nec enim irre¬
gularitates Archei se stringunt ad regu¬
las passionum, & idearum mentalium,
dum praecipuè à suis muniis, imò & à
mentis imperio, violenter exorbitat.). Vn¬
dè ideae, ignaviae authrices; Hincque di¬
gestionum tarditas, negligentia, obmissio,
cum quadam vitae inappetentia, etc. Ejus¬
modi sunt luxus essendi, dominandi, sci¬
endi, habendi, domandi, ulciscendi, fruen¬
di, etc. Adeoque horum conceptuum ideae,
gignunt dissolutiones, desideria, profu¬
siones, & intollerantias. Vnde demum di¬
gestionum, distributionum, & regiminis
incuriae, dispendia, titillationes, irresolu¬
tiones, gravamina, tetricitates, etc. Vndè
tandem Pestes, etiam ignota toxicorum
monstra, itemque morbi dissoluti, & A¬
trophiae inopiae. Sunt quippe ideae ejus¬
modi, consilii inopes, & extra curias soli¬
tas formatae. Ideoque illarum matrimo¬
nia, & ministeria, non magis regularia,
quam earundem nativitates. Ergo Ar¬
cheus in proprias luxualesque irregulari¬
tates lapsus, totus symptomaticus, atque
impatiens, velut furit, habenas regiminis
(quod alioqui feriari nunquam potest)
nunc deserit, nunc iterum interruptas ar¬
ripit,
Aaaa 3