855
550 DE MORBIS
ripit, quandoque tardior operatur, taedio¬
que sui corripitur. Imò media volupta¬
tum satietate, tormenta sibi excitat, ens
planè irrationale. Interrupto namque di¬
gestionum exercitio, humor alimentarius
in sexta, per nimiam detentus moram, ex¬
oticum exuberantis digestionis concipit
fermentum, suoque frustratur fine. Hinc
namque iterum, velut perterritus Ar¬
cheus suae velut incuriae poenitens, prępo¬
sterè cuncta movet. (10) Sed nequeo dignè
media explicare, quibus Archeus suas
spontaneas excentricitates facit, neque
harum ideas proprio etymo depingere si
sint invisibiles, imperceptibiles, & in abs¬
tractione Archei a muniis corporalibus
factae. Non enim modum novi, quo initia
seminalia suas dotes exprimunt, qui pla¬
nè ut à priori mihi ignotus est. Conje¬
cturis enim tantùm à simili assecutis, lu¬
do. Equidem per regularia in homine,
coniecturas feci, quas alter me judicio¬
cior explicet. Mihique autem visum, non
fore operae pretium, penitus haec scrutari
iam secundum individua: sufficere verò
tam in cognoscendo, quàm medendo, ge¬
neratis ideis obvenisse, & sustulisse ab
Archec omnem ataxiam, unico fortassis
Arcano: de quo postea latius. Pacem ergo
optatam studiis, & infirmorum querelis
daturi, quaerite, & invenietis. (11) Caeterum
doctrinae iam traditae, adstipulantur mor¬
bi omnes potestativi, quique velut abs¬
que sordium omnem contactum incru¬
descunt. Atque ejusmodi sunt inprimis
morbi haereditarii, à generante, cum semi¬
ne infusi. Quorum videlicet ideae aliquot
annos patienter exspectant, antequam in
prole, imò & quandoque in sero nepote
manifestentur. Secundo idem convin¬
cunt morbi, per longa dierum silentia
dormientes, atque subinde recidivi. Ter¬
tio, Morbi concentrati, quos Torturas
noctis alibi voco. Et quarto, Idem expli¬
cant morbi virtutis disproportionatae,
quos inaequale robur voco. Quantum au¬
tem haereditarios & posthumos morbos
concernit: Certum est transplantari
ideam morbificam in semine parentum
depictam. (12) Non quidem quod Generanti
sit conceptae alicujus passionis, aut morbi
character, generando sibi propositus, ex
fine destinato: sed (ut dicere iam cesso)
Archeus in generationis actu concipit
voluptatem, per quam à corpore, in sui
centrum abstractus, debet, tanto vicinius,
in animam, velut alterum à corpore extre¬
mum, se reflectere. (13) Undè non potest non
vitale lumen suscipiens vigorari, atque
suscipere sui imaginem seminalem, foe¬
cunditatis scilicet causam. Est namque
voluptatibus universis proprium, cum be¬
neplacito, seipsum in sui speculo contem¬
plari, & cum jucunditate plausibili, quae
philautiam, & quandam arrogantiam, in
primis naturae cunis, usque peperit, diver¬
sam tamen in se, pro voluptatum varie¬
tate. Etenim dum Archeus se subtrahit,
abstrahitque, ut dixi: attamen non potest
non esse in corpore, tanquam loco. Abs¬
tractum ideo voco, non quidem à corpo¬
re; sed ab aula, sive trono ordinario.
Non fit autem abstracta Archei contem¬
platio, in corde, quasi fluctuaret, continuo
agitationis & pulsuum motu: ut neque
sinus cordis, sunt aula consilii Archei ab¬
stracti. Imò neque in ipso cordis paren¬
chymate: at penitius ipsa regia est. Ni¬
mirum in ipso stabili spiritu, spleni insito.
Concepta nempe isthaec, sub libidine,
imago suiipsius, particulam spiritus, à
quo patratur, induit: quae sub synteresi
Chymiae, est 8200 pars totius. Quaeque
particula minima ejus sic depicta, transit
deinceps in spiritum influum, cordi do¬
mesticum, unà cum idea libidinis ac desi¬
derii. Sunt autem ideae desiderii, solae di¬
rectrices motivae (prout alibi de sympa¬
theticis) atque proinde concepta Archei
humani imago, per istam directionem, se¬
mini materiali inseritur. (14) Quare mors à
venere ut incepit: ita quotidie accelera¬
tur, pro ut & defunctio plantae incipit à
concepto semine: quatenus inde minui¬
tur