855
ARCHEALIBUS. 551
tur potenter vis vitalis. Denique id sanè
veraciter, & non per dolum phantasti¬
cum fit, quo ejusmodi idea nedum ens
integrale humanum repraesentat; sed in¬
dividuales simul propensiones, proprie¬
tates, & defectus. Hinc enim, uno truncus
brachio, non proiude mutilum generat.
(15) Quia idea formativa non aliunde quam
à viscerum insito Archeo, in generatio¬
nem tradux est. Ergo morbi haereditarii
inolescunt foetui, ab ente morboso. Idea
nimirum, spiritui seminali impressa (cum
sit ipse morbus, adhuc in vita prima semi¬
nis delitescens, & sigillatus) adhuc dor¬
mit, & sui maturitatem exspectat, donec
expergefactus ab Archei agitatione pro¬
rumpensque, producta sua parere sit apta.
Sic nimirum furores innascuntur, ac pro¬
pagantur in proles, cum tota inclinatio¬
num seminalium prosapia. (16) Porrò & inde
conspicuum, non omnes morbos paren¬
tum in proles transferri: sed illos dum¬
taxat, quorum ideae contaminarunt Ar¬
cheum viscerum in parentibus. Neque
enim aliqua podagrae, aut furoris materia
occasionalis, cum seminis genialis inte¬
gritate, transfertur socialis. Nam praeter¬
quam quod alienigena dualitas sterilita¬
tem seminis continet; etiam supposita
illa morbi translati materia putreret, lo¬
ci & fermentorum importunitatibus di¬
gestionumque iterationibus victa, foete¬
ret, putreret, vel dierum successiva multi¬
plicitate evanesceret. Non autem in pe¬
riodum vitae comitaretur, suasque excita¬
ret recidivas. (17) Quantum autem morbos
silentes, licet acquisitos attinet: etenim
id habent vernaculum: quod statis pe¬
riodis importuni resurgant. Sic namque
Comitialis, per menses & annos subinde
dormit, imò & nunquam excitatur, nisi
per Venerem, Iram, Moerorem, par¬
tum, &tc. Neque est enim ulla materia,
fomes caduci, alicubi detenta. Quia vel
putreret, aresceret, consumeretur, vel pri¬
stinam veneni labem amitteret: quod
cum non fiat, verùm in vitam perennet:
aliud proin exordium, atque hospitium
immediatum, quam recrementa delegit.
Sigillatur quippe in idea entis activi, &
constantis per totam vitam. Itaque spiri¬
tus vitae, in organis conclusus, suas pati¬
tur procellas, ab ideis suis morbosis: quas
quoties spiritus influens inde recipit, ea¬
rundem toties contagia statim in actum
deducit. Etenim ut Comitiale virus in¬
ebrians est, soporiferum, & quodammo¬
do furiosum; primitus circa stomachum
elucescit, ac dein maximè in capite per¬
cipitur, ejusque clientes singulariter af¬
ficit. Ita Archeus capitis cudit imagi¬
nes virulentas, qui ipsi Archeo insito
sunt exosae, & venenoso contagio suspe¬
ctae, facileque inde totus fit apogens.
(18) Sunt tertiò, morbi quidam concentrici
in materia, & efficiente: attamen cum
sint foetus, concepti in irregularitate Ar¬
chei exorbitati; hinc sunt excentrici,
quo ad sanitatem, concentrati autem in
penitiori Archei fundo. Hactenus nam¬
que astra respiciunt, & ad lunae praeser¬
tim syzygiam moventur. Ventorum item
apes in futurum praenunciant. Neque
enim Archeus se Astris obligari osten¬
dit, nisi per morborum importunitates.
Quapropter morbi illi vocantur vulgo
Ephemerides aegrorum. Rectè ergo va¬
lentibus, Archeus non regitur ab Astris.
Quia verò lunam singulariter sectantur
(quae Astrum nocturnum est) noctu¬
que ideo magis ferociunt. Ideo Tor¬
turam noctis appello, quod per consi¬
mile Blas ferri, & cum Astris consabulari
videatur. Idque sanè non competit nisi Ar¬
cheo: cùm crassior corporis compages
non ad hoc idonea sit. Sunt ergo sigillati,
in spiritu vitali, organis principalibus in¬
sito. Nil autem sigillatur ibidem, praeter
characteres ideales. Archeus est ens son¬
tale, quod suo Blas omnem in nobis
impetum concitat juxta Hippocratem.
Permanet autem ens fontale, utcunque
nitidè