855
MORBOSAE. 553
num anxietates, ac molestiae, ideam sibi
consimilem, imaginemque imaginando
debitam, excitant. Promtè scilicet ista
imago cuditur, exprimitur, sigillaturque
in Archeo; eoque vestita, mox morbus in
scenam intrat, corpore scilicet archeali, &
efficiente idea, constructus. Archeus ni¬
mirum sibi noxam parit, quam ubi semel
admisit, mox dein quoque importunitate
illius cedit, fugit, alienaturve, aut detur¬
batur, vel inquinatur, cogiturque subire
alienum imperium domesticéque sibi ex
citatum bellum civile, sustinere. Est nimi¬
rum Icon aliena ejusmodi, materialiter
impressa, surgensque ex Archeo. Verum
inquam ens morbificum, quod morbus
appellatur. (3) Etenim quanquam Meden¬
tes solummodo occupentur circa dissolu¬
tionem, abstersionem, & expulsionem no¬
xiae materiae occasionalis: non valet ta¬
men putatio nostra variare morbi essen¬
tiam. Vt nimirum, quia Medicus laborat
in proscriptione nocui occasionalis, pro¬
inde etiam morbus debeat esse id, quod
praepostero ordine deceptus ille medens
expellere intendit. Morbus namque es¬
sentialiter est id quod est, sive absit Me¬
dicus, sive adsit. Nec enim medentis ini¬
tio magis morbum determinat, quam
ipsum terminat. Otpote qui se non ac¬
commodat ad putationem aliorum: sed
eandem irridet quotidie. Quare ut sani¬
tas consistit in vita integra: ita morbus,
in ipsamet vita oblaesa. (4) Vita autem subsi¬
stit unicè atque proximè in sede animae:
anima verò non operatur extra se, nisi vi
organi officialis sui, quod est aura vitalis
Archei. Ideoque mirum, quod hactenus
ignoratum fuerit, quod morbus sedeat
immediatè eodem hospitio vitali, quo vi¬
ta fruitur. De quo post latiùs. Vix ete¬
nim credent Osores, omnem subluna¬
rium potentiam excitari, & contineri in
ideis. Id enim obiter iam ante perstrinxi,
iuverit tamen id fortius ligari. Novimus
enim, & fide credimus, herbis datam vim
propagandi sibi simile. Est autem ista vis
proprietaria, ens reale, actu exsistens, quod
in semine jugiter & successivè manifesta¬
tur. Nec est ejusmodi vis, quaepiam acci¬
dentalis potestas, sive nuda qualitas: sed
est vis seminalis, qua planta parens in suo
semine depingit ideam, continentem fi¬
gurae & proprietatum, juxta quas ipsum
semen excitabit, delineabit, & crescere fa¬
ciet plantam filiam. In seminibus nam¬
que manifesta cognoscitur imago, gnara
rerum, in propaginem novam agenda¬
rum. (6) Pariter mare non facit, sed patitur
horridas tempestates, quas ventus effici¬
enter concitat. Et ventus quidem non à
seipso, suaque sponte movetur: verùm ab
invisibili Astrorum influxu, iuxta illud.
"Erunt vobis stellae, in signa, tempora, dies, &
annos." Tanta nempe primariorum ele¬
mentorum procella prorumpit, ab ente,
quod lucis instar est. Non est autem Blas
elementorum concitatum, à mera luce
Astrorum: Etenim quantumvis sit incor¬
porale, & immateriale Astrorum lumen,
non est tamen lux quaedam simplex; sed
quae praeter lucis solitariae proprietatem
quae est dumtaxat illuminandi) habet
Blas motivum in se, itemque durationes
directionesque secundùm loca, fortitudi¬
nes, & debilitates, non minus quàm Blas
alterativum, ad omnem temporum vicis¬
situdinem, & periodos. Haec solent anti¬
quitus adscribi adspectibus diversorum
luminum; qui tamen ut tales, non supe¬
rant efficaciam suam, quae est luminasse.
Sed excitare temporum tam dissimiles
stationes, & tempestates etiam praevisas,
id est, ante stellarum adventum, ad loca
adspectuum illorum, majoris sanè ponde¬
ris effectus est, quàm solius luminis sim¬
plicis. Reor itaque, per ad spectuum diver¬
sitates condi imagines spirituales, astra¬
les invisibilis mundi, quas in aerem depo¬
nunt, ad excitandum Blas, juxta imagi¬
nem illarum proprietatum. Siquidem
momentaneus: est tantum stellarum ad¬
spectus, ut & instabilis locus, effectus au¬
tem perseverant aliquamdiu. Ergo ne¬
cesse
Bbbb